Charter: Urkunden Gleink (1088-1762) 1254 IV 30
Signature: 1254 IV 30
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
30. April 1254, Steyr
Otto von Steyr schenkt zu seinem Seelenheil dem Kloster Gleink ein Gut, genannt im Tal.Source Regest: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 207-208, Nr. 213
Aus einem Kopialbuch des 17. Jahrhunderts aus Gleink
In Nomine Domini Amen. Ego Otto de Stiria uolo omnibus esse notum, quod ego praedium quoddam situm apud Vineam Monasterij Glunicensis dictum in ualle, quod Jure proprietatis mihi attinebat, propter salutem animae meae ac meorum omnium propinquorum contuli Monasterio S. Andreae Apostoli in Gleinckh fratribusque ibidem Deo militantibus, Conrado de Rützenwünckhl, qui idem praedium a me possedit Titulo Pheodali, memoratum Praedium in ualle mihi libere resignante. Cum autem ante dictum Praedium quidam Otto Nomine Pistor Coenobij memorati a Praedicto Conrado teneret in Pheodo, dicti fratres ipsum Praedium ab eodem Ottone et filijs suis taliter absoluerunt, quod idem Otto ad Dies uitae suae solumodo illud possideret soluendo inde Triginta Denarios in Festo S. Andreae Apostoli omni anno, post terminum uero uitae dicti Ottonis nullus filiorum aut haeredum suorum quidquam Juris habeat in dicto Praedio, sed ad Monasterium Glunicense pertineat toto Jure sine cunctatione qualibet libere perpetuo possidendum. Volo autem de ipso Praedio illud firmiter obseruari, quod nullus Praedictorum Coenobitarum seu sit persona Publica uel priuata, habeat aliquam potestatem illud Pheodum ab usu fratrum ipsius Monasterij aliquo modo transferendi et si alicui, quod absit, ipsum fuerit quocunque modo assignatum in praeiudicium Ecclesiae nullo modo teneat illud factum, et in huius rei Testimonium et robur adhibeo meum sigillum praesenti scripto Testibus, qui huic facto intererant, similiter adnotatis: Gerungus Abbas Garstensis, Ditmarus de Stiria et filij sui Ditmarus, Durnigus, Gundacherus de stovenberg (sic), Marquardus, Bertholdus dicti Priuhouen, Bertholdus, Duringus Fratres Scheckhen, Ortolphus, Henricus fratres de Kerschberg, Richerus, Rudigerus fratres de Klingelbrunne, Henricus, Conradus Fratres de Ritzenwüngel, Otto decimator in Hag, Henricus Ciuis de Styria dictus Kerschberger Cum filio suo Wachuno, Conradus officialis de Gleinkh, Heinricus, Otto fratres de Kirchdorff, Ditmarus Consanguineus Domini Rudolphi Abbatis, Henricus, Ortolphus familiares Ecclesiae. Datum inforo Styriae Anno Domini Millesimo Ducentesimo Quinquagesimo quarto, Calendas Maij, sub Reuerendo in Christo Patre et Domino Rudolpho Abbate.
Source Fulltext: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 207-208, Nr. 213
Original dating clause: Calendas Maij
Language:
Places
- Steyr
Oberösterreichisches Landesarchiv, Urkunden Gleink (1088-1762) 1254 IV 30, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-OOeLA/GleinkOSB/1254_IV_30/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success