Charter: Urkunden Gleink (1088-1762) 1274 VI 07
Signature: 1274 VI 07
Add bookmark
Edit charter (old editor)
7. Juni 1274, Gleink
Poppo von Grünenburg übergibt das ihm erblich zustehende Patronatsrecht der Kirche zu Hadershofen an das Kloster Gleink.Source Regest:
OÖUB 3 (Wien 1862) S. 406-407, Nr. 443
OÖUB 3 (Wien 1862) S. 406-407, Nr. 443
Current repository:
OÖLA Linz Bestand Gleink (www.landesarchiv-ooe.at/)
OÖLA Linz Bestand Gleink (www.landesarchiv-ooe.at/)
Mit fünf Siegeln.
Material: Pergament
Ego Poppo de Grvnenbvrch Omnibus scire volentibus cupio fore notum, quod, cum essem in plena potestate mei corporis atque disponendarum rerum mearum viribus constitutus et recognoscerem huius vite Labilem esse modum ita, quod temporalibus eterna sint merito preponenda, Ob memoriam mei dilecti patris nomine Rvdigeri ac aliorum parentum meorum Monasterivm Glvnicense, cuius tenuis est possessio, aliquibus meis facultatibus proposse decreui fideliter ampliare, vt non solum mee parentele, sed et michi et omnibus meis liberis et heredibus proficiat aput deum. Hinc est, quod ego ivspatronatus Ecclesie Hederzhoven dicte, quod michi a meis progenitoribus hactenus conpetebat, super altare Sancti Andree Apostoli prefati Monasterij liberaliter tradidi manu mea volens, vt ad Abbatem ipsius loci perpetuo pertineat ivs presentandi Rectorem ad Ecclesiam memoratam, me in ipso Monasterio prelibato eligente fiducialiter ecclesiasticam sepulturam, presumendo nichilominus et optando, quod omnes mei heredes faciant illud idem, vt post terminvm huius vite orationes et elemosinas fratrvm sepe dicti Monasterii pariter consequamur in pondere retributionis eterne. Ut autem nulla calumpnia subuertere ualeat dictum donum, immo semper ipsi Monasterio maneat inconcussum, presens scriptum consentientibus omnibus meis amicis et liberis meo sigillo ivssi fideliter conmuniri presentibus, qui aderant, testibus subnotatis, quorum hec sunt nomina: Fridericus venerabilis Gaerstensis abbas, Vlricus de Stiria, Maeingoz de Waldekke patavienses Canonici, Pilgrimus vicarius ipsius Ecclesie, Vlricus de Kapella, Gvndacherus de losenstaein, Dvringus piber, Marquardus prewhaven, Otto de Grillenperge et filius suus Otto, Marquardus metze, Wernhardus de strazze et filius suus Vlricus, Walchvnus de losenstaein cum filiis suis Ditmaro et haeinrico, Wulfingus de weinperge, Gerungus de Mosenich cum filiis suis Haeinrico ei Richero, Heinricus spitze, Gvndakerus dictus dringer et filius suus Otto, Fridericus de hagewalde, Albero de haucenbach, Haeinricus Jacober, Leo de frideberch, Erchengerus dictus sulcer, haeinricus de stadel, haeinricus, fridericus de Cherzperch, Otto de perge, Karolus de Gelle, Haeindenrich, Albero, Tanquardus, haeinricus, Ekkardus de Patavia, Fridericus, Vlricus medicus serui venerabilis abbatis de Gersten et alii quam plures. Acta sunt hec in Monasterio Glvnicensi anno domini Millesimo, Ducentesimo, Septuagesimo quarto, Sub venerabili pataviensis Ecclesie episcopo Petro, Septimo Idus Ivnij. - Sigilla etiam illorum, qui aderant, appendi feci ad cautelam.
Source Fulltext: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 406-407, Nr. 443
Original dating clause: Septimo Idus Ivnij
Language:
Places
- Gleink
Oberösterreichisches Landesarchiv, Urkunden Gleink (1088-1762) 1274 VI 07, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-OOeLA/GleinkOSB/1274_VI_07/charter>, accessed at 2024-12-28+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success