useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden Gleink (1088-1762) 1332 X 31
Signature: 1332 X 31
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
31. Oktober 1332
Confraternitätsbrief zwischen den Klöstern Aspach und Gleink.
Source Regest: OÖUB 6 (Wien 1872) S. 77f., Nr. 68
 

cop.
Kopialbuch des 17. Jahrhunderts

    x
    Venerabilibus et dilectis in Christo Fratribus Dominis et amicis Domino Engelschalco Venerabili Abbati, N. Domino Priori totique Conuentui Monasterij Glunicensis Vitus diuina miseratione Abbas, Wernhardus Prior totusque Conuentus Ecclesie Sancti Mathei Apostoli et Euangeliste in Aspach diuinis affectibus incalescere et tandem in quantitate et robore conducere ad perfectum. cum cuncta sacra eloquia plena dominicis sint preceptis, unum tamen inter cetera precipitur singulariter obseruandum, uidelicet vt in charitate radicati nos inuicem diligamus, quia per charitatem peccatorum rubigo consumitur et homo ad diuinum amorem feruentius incitatur. hac igitur pia consideratione allecti dilectissimis uobis in Christo Fratribus et Dominis Ecclesie Glunicensis Jus et debitum confraternitatis nostre uestre synceritati porrigimus uobis participationem seu communionem concedentes missarum, orationum, Vigiliarum, abstinentiarum omniumque bonorum, que a nobis nostrisque perpetuo fiunt successoribus in nostro Monasterio tam viuis quam mortuis adjicientes etiams quod dictorum Dominorum et Fratrum tam presentium quam futurorum obitus diem, cum nobis nuncialus fuerit, sollemniter cum Vigilijs et missarum sollemnitatibus ac compulsatione campanarum in Conuentu nostro publice peragemus. Volumus etiam, vt quicunque necessitate seu solatii causa aliquibus ex uobis. loca nostra placuerit requirere vel visitare, quia iam non estis hospites sed aduene, illos velut Ciues et domesticos, imo velut nostri Monasterij confratres excipiemus ministrantes eis prebendam in mensa Domini Abbatis vel in infirmaria, sicuti infirmi post egritudinem refici consueuerunt, ad quod nos et nostros successores perpetuo obligamus. Anno Domini millesimo trecentesimo trigesimo secundo in Vigilia omnium Sanctorum.
    Source Fulltext: OÖUB 6 (Wien 1872) S. 77f., Nr. 68

    Original dating clauseVigilia omnium Sanctorum



    LanguageLatein
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.