Charter: Urkunden Gleink (1088-1762) 1342 VIII 24
Signature: 1342 VIII 24
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
24. August 1342
Conföderations-Brief zwischen den Klöstern Formbach und Gleink.Source Regest: OÖUB 6 (Wien 1872) S. 424f., Nr. 419
Kopialbuch des 17. Jahrhunderts
Venerabilibus et dilectis in Christo fratribus Dominis et amicis charissimis Domino Petro Abbati, Nicolao Priori totique Conuentui Monasterij Glunicensis Ordinis Sancti Benedicti Patauiensis Diocesis Engehchalcus Dei Gratia Abbas totusque Conuentus Monasterij in Formpach eiusdem Ordinis et Diocesis diuinis affectibus incalescere et celestibus sedibus, in quibus habitant Sanctissime prime Substantie, feliciter premiari. Benedicta sit semper gloriosa plasmatrix omnium diuina Prouidentia, que sicut ineffabilibus mundum renouat et roborat Sacramentis, sic ineffabiliter inspirando vestram et nostram Ecclesias uoluit adiuuari, vt esset nobis vna fides mentium et concors pietas actionum. sane pensantibus nobis et animo sollicite reuoluentibus, quod vita hominum uelut vmbra velociter transeat et sicut nauis, cuius vestigium in aquis fluctuantibus non cognoscitur, et tanquam auis aera transuolans, cuius itineris argumentum omnimodis ignoratur, ita et homo iam floridus et amenus in ictu oculi uelut lanugo, que flatu uenti tollitur, et tanquam fumus dispersus in aere quasi in nihilum redigatur et tunc sciri non possit, quis dignus sit odio uel amore, uisum fuit nobis super omnia expedire, vt decurrentia nostre vite tempora sic disponamus, vt labore nostro transitorio ualeamus quietem perpetuam emercari, ad quod perficiendum nihil a Deo credimus profuturum, quam vt fusis pro inuicem pijs obsecrationibus placabilem nobis reddamus Supremum Judicem, qui in ira misericordie recordatur. Quapropter uestris deuotis affectibus attracti pariter et accincti iuxta doctrinam Apostoli dicentis: Alter Alterius onera portate etc., Vigiliarum, orationum, ieiuniorum, missarum, flagellationum ceterorumque bonorum exercitiorum, que Summo feruore Deo fauente perpetuo in nostra Ecclesia fiunt, vos reddimus participes in vita pariter et in morte, Exequias alicuius vestri defuncti, cuius obitus quam primum nobis nuntiatus fuerit, tanquam vni ex nobis per omnia fraterne, deuote et sollemniter peracturi. Addentes, vt cum aliquis uestrum causa solatij seu alio modo quocunque ad nos declinauerit, humanitatis eidem opus et exigentia tanquam vni ex nobis apud nos fraterne, fideliter et amicabiliter impendatur, ad quorum omnium et singulorum uicissitudinem premissorum vos nobis estis iuxta tenorem uestrarum litterarum per uos nobis transmissarum syncerius obligati. in quorum etiam omnium et singulorum testimonium predictorum uobis has tradimus litteras sigillis nostris appendentibus communitas. Datum Anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo secundo, In die Sancti Bartholomei Apostoli.
Source Fulltext: OÖUB 6 (Wien 1872) S. 424f., Nr. 419
Original dating clause: die Sancti Bartholomei Apostoli
Language:
Oberösterreichisches Landesarchiv, Urkunden Gleink (1088-1762) 1342 VIII 24, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-OOeLA/GleinkOSB/1342_VIII_24/charter>, accessed at 2024-11-25+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success