useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden Spital am Pyhrn (1190-1798) 1284 IV 15
Signature: 1284 IV 15
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
15. April 1284, Spital am Pyhrn
Bertholt, Bischof von Bamberg, bestätigt dem Spital am Pyhrn den Besitz einiger Güter, die Lehen der Kirche Bamberg waren und von mehreren Edlen nach Spital vergabt wurden.
Source Regest: OÖUB 4 (Wien 1867) S. 18-19, Nr. 21
 

orig.
Current repository
HHStA Wien AUR (www.oesta.gv.at)

Mit einem Siegel, das an einem Riemen hängt. Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    Nos Bertholdus dei gracia Babenbergensis Ecclesie Episcopus Omnibus presencium inspectoribus cupimus esse notum, quod, cum hospitale ecclesie sancte Marie in pirno monte ex eo, quod primum fundatum et plantatum est ab ecclesia babenbergensi, ex iuris debito teneamur pre aliis ecclesiis promouere et cum ipsum hospitale amplectamur fauore et beniuolencia ampliori, eidem hospitali hanc facimus graciam specialem, quod bona illa vniuersa, que a nobis et ab ecclesia babenbergensi iure feodali possessa sunt et collata, dicto hospitali a personis illis, que inferius nominaliter exprimuntur, ipsi et prefate ecclesie in pyrno monte per has literas confirmamus, primo uidelicet curiam uf dem puhel sitam in valle Gerstensi et hubam in chirchdorf, dicta bona per nos collata fuerant auunculo nostro domino Friderico burchgrauio de Nurenberch, qui postea ea contulit alberoni de puchaim, idem vero al. donauit ipsa bona prehabito hospitali, que eciam bona ex morte Otakari de Luterbach nobis et nostre ecclesie vacare ceperunt; Item Tres mansos in Suetarn, quos wernherus de Slierbach a nobis in feodo tenuit et dedit eos memorato hospitali; Item vnum mansum, qui dicitur uf dem horne, et vnum mansum vnder dem puhel, hos emit dominus vlricus de capella pro decem libris denariorum et dedit ipsos hospitali sepedicto. Horum vnum a nobis in feodo tenuit Heinricus dictus Ruter et alium ab Ottone de Celtinge, idem Ot. ipsum mansum possidebat in feodo similiter ab ecclesia babenbergensi. Iidem mansi siti sunt in valle Gerstensi. Idem feodum uf dem gaststeig super fluuio Styer, quod Gotfridus de Truchsen dedit supradicto hospitali et a nobis habuit in feodo. Item curiam in pirchehe sitam apud fluuium Nuspach, quam ipsi hospitali dederunt Johannes et Otto fratres de Ror et habuerunt eam a nobis tytulo feodali. Et vt bonorum supradictorum omnium confirmacio per nos facta permaneat stabilis atque firma, presentes conscribj fecimus et sigilli nostri munimine roborari. Datum in domo predicti hospitalis in pirno monte anno domini millesimo ducentesimo octogesimo quarto XVIJ. kalendas maij.
    Source Fulltext: OÖUB 4 (Wien 1867) S. 18-19, Nr. 21

    Original dating clauseXVIJ. kalendas maij



    LanguageLatein
    Places
    • Spital am Pyhrn
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.