Charter: Urkunden Spital am Pyhrn (1190-1798) 1299 VIII 04
Signature: 1299 VIII 04
Add bookmark
Edit charter (old editor)
4. August 1299, Linz
Rudolf, Herzog von Österreich, bestätigt dem Spital am Pyhrn seine Privilegien.Source Regest: OÖUB 4 (Wien 1867) S. 314-315, Nr. 337
Current repository:
HHStA Wien AUR (www.oesta.gv.at)
HHStA Wien AUR (www.oesta.gv.at)
Mit einem weissen Hängesiegel. Material: Pergament
In nomine S. et indiuidue trinitatis. Nos Rudolfus dei gracia dux austrie et Stirie, dominus carniole, marchie ac portus naonis omnibus tam presentibus quam futuris hanc paginam inspecturis Salutem in domino. Quoniam diuine largitatis gracia omnium ecclesiarum Christi deffensores constituti sumus, precipue tamen earum curam gerere debemus, quas karitas piissimorum hominum neccessitati pauperum instituit prouenturas. Ea igitur, que hospitali sancte marie in pede montis Pyrdonis salubriter constituti facere volumus de gracia speciali, scripto nostro patenti perpetuari iussimus propter deum. Sane ad instanciam hainrici magistri domus eiusdem omnia iura, que a nostris antecessoribus hospitale predictum accipere meruit ab antiquo, sibi de nostre plenitudine largitatis recognoscimus, vt debemus, et ad confirmacionis graciam admittimus vniuersa. Hec sunt autem, que specialiter duximus exprimenda, vt in perpetuum debeant eidem domui remanere penitus inconcussa, videlicet aduocacia et iudicium seculare, quod Lantgeriht nuncupatur, que duo sub hac forma dicta domus semper obtineat pleno iure, vt scilicet omnia ipsius predia et homines, vbicunque sub nostro dominio fuerint et districtu, nostra debeat magnitudo illa deffendere manu clemencie speciali nullum ex hoc preter eterne retribucionis premium accepturi exclusis pene omnibus, qui subaduocati dicuntur, de quibus in eternum aliqua mencio esse non debet in hospitali prefato, nisi magister domus eiusdem bono animo duxerit postulandum aliquem bonum virum, cum viderit expedire. De iudicio vero seculari nos ita statuimus obseruandum, quod omnia sua predia, sicut et nostra sint, ab omni strepitu iudicum aut aliorum quorumcunque libera et exempta preter hoc solum, quod reus mortis existens post sentenciam coram magistro domus eiusdem uel suo substituto prolatam nostro judicio solis vestibus, quas cingulo clausas habet, finaliter assignetur salua hospitali omni re mobili et immobili, quam habuerit taliter condempnatus Ceteris omnibus clausis maioribus et minoribus criminalibus et ciuilibus quocunque nomine preditis sine nostrorum iudicum presencia terminandis coram magistro illo, qui prefuerit hospitali. Concedimus etciam (sic) eidem domui et recognoscimus liberam potestatem in nostris nemoribus sitis in valle Gerstensi noualia suscitandi et pro vtilitate sua quelibet exercendi preter venaciones maiorum ferarum, quas tantum nostris iocunditatibus volumus reseruari, De aliis omnibus concedentes eidem plenariam potestatem. Insuper per totum nostrum districtum in terra pariter et in aqua ius habeat sicut ex antiquo domus predicta, vt videlicet omnia, que deduxerit in victualibus, vino et aliis ad usum pauperum et hospitum, quibus ibi debita humanitas exhibetur, libere transeant sine muta nec ab aliquo nostro judice vel officiali vel exactore quocunque impedimenta alicuius vt per inpignoraciones et huiusmodi obstaculum aliquod paciatur. Ceterum licenciam damus atque potestatem omnibus ministerialibus nostris atque aliis beneficia a nobis in feodo habentibus predia ac beneficia atque possessiones suas cum omnibus vsibus fructuariis cultis et incultis, quesitis et inquirendis prefato hospitali libere conferre eandemque ecclesiam pauperum sedulam alitricem ac ministram, pro vt voluerint, rebus suis et prediis ditare, quatinus eis et nobis in districto christi judicio fiat retribucio eternorum. Et ne quis in posterum hec statuta nostra infringere valeat, ipsa sigilli nostri appensione iussimus roborari. Huius rei testes sunt Hermanniis de Landeberch Marschalcus, Eberhardus et Hainricus et Fridericus fratres de Waltse, vlricus de cappella, Wernherus de Slierbach, magister Bertoldus prothonotarius curie nostre, Dominus Johannes plebanus de noua ciuitate cappellanus curie nostre et alii quam plures fide digni. Datum in Lintza anno domini m°.cc°. nonagesimo nono jn crastino jnuencionis sancti Stephani prothomartiris.
Source Fulltext: OÖUB 4 (Wien 1867) S. 314-315, Nr. 337
Original dating clause: jn crastino jnuencionis sancti Stephani prothomartiris
Language:
Places
- Linz
Oberösterreichisches Landesarchiv, Urkunden Spital am Pyhrn (1190-1798) 1299 VIII 04, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-OOeLA/SpitalamPyhrnCan/1299_VIII_04.1/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success