Charter: Urkunden (1058-1899) 1332 II 10
Signature: 1332 II 10
Add bookmark
Edit charter (old editor)
10. Februar 1332, Passau
Bischof Albert von Passau incorporiert dem Stifte Göttweig die Pfarre Grünau.Source Regest:
FUCHS, Göttweig I (=FRA II/51, Wien 1901) S. 348, Nr. 372
FUCHS, Göttweig I (=FRA II/51, Wien 1901) S. 348, Nr. 372
Current repository:
Stiftsarchiv Göttweig (http://www.stiftgoettweig.or.at)
Stiftsarchiv Göttweig (http://www.stiftgoettweig.or.at)
Von zwei Siegeln an roth-gelben Seidenschnüren das erste erhalten.I. S. d. B. Albert v. Passau spitzoval, ungefärbt, vgl. nr. 366.
Material: Pergament

Copie in Cod. C f. 143' f.
Albertus dei gratia Pataviensis episcopus omnibus in perpetuum. Et si singulis nostre sollicitudini commissis debitores simus eorum comodisa utiliter prospicere, tamen illis fortius astringimur, qui ecclesie nostre ex fundationis sue initio familiarius sunt annexi. Hac igitur consideratione advertentes, quod monasterium Chotwicense ordinis sancti Benedicti nostri diocesis ab antecessoribus nostris primitus fundatum et de bonis ecclesie nostre dotatum in quibusdam possessionibus seu redditibus suis in parochia Hofsteten1 eiusdem nostre diocesis et circa situatis gravia pro tempore sit passa dispendia ex eo, quod in ipsis tamquam nimis ab ipso monasterio distantibus custodem specialem, qui bona huiusmodi assidue respiceret, habere non poterant, nec locum aptum, ubi talis custos comodea poneretur, nos eorum supplicationibus humilibus inclinati ecclesiam predictam in Hofsteten cum omnibus iuribus et pertinentiis suis, in qua ius patronatus ad ipsos noscitur pertinere, eidem monasterio seu conventui et mense eorum de consilio et consenssua nostri capituli pleno iure donavimus apropriavimus univimus et incorporavimus ipsis perpetuo annectendo. Ut videlicet quencumque plebanum vel rectorem, qui in presentiarum ibidem existit cedere vel decedere contingerit,a ipsi possessionem ipsius per se apprehendere et aliquem presbiterum ydoneum secularem vel sui monasterii professum illic locare valeant, qui possessiones eorum premissas seu redditus circumiacentes fideliter custodiat et recolligat diligenter proviso tamen, quod quemcumque ibidem locare decreverint, illum nobis vel successoribus nostris, quotiens eum immutaverint, presentare debeant, qui institutionem canonicam et curam animarum plebis subiecte ac administrationem spiritualium et temporalium ad eandem ecclesiam pertinentium de manibus nostris seu eorundem successorum nostrorum recipere teneatur. Cui nichilominus tantum de proventibus ipsius ecclesie debebunt assignare, quod cultum divinum cum cappellanis et ministris consuetis inibi servare solitum cum hospitalitate debita et omnibus ac singulis oneribus papalibus, metropoliticis, diocesanis seu episcopalibus ac quibuscumque aliis ibidem hactenus observari consuetis comodea et absque diminutione qualibet suffitiata supportare. Pro quibus integraliter implendis non solum personam predictam illic per eos collocandam, sed et totum monasterium Chotwicense predictum esse volumus obligatum, residuum vero possint licite usibus sui monasterii applicare. Et ut predicta omnia et singula firma et rata ac inviolata perpetuo perseverent, presentes litteras super eis confici mandavimus nostri et capituli nostri predicti sigillorum munimine roboratas. Actum et datum Patavie anno domini millesimo CCC tricesimo secundo, Scolastice virginis.
Source Fulltext: FUCHS, Göttweig I (=FRA II/51, Wien 1901) S. 348-349
Original dating clause: Scolastice virginis
Language:
Notes:
1 Jetzt die Pfarre Grünau a. d. Pielach.
a A.
Places
- Göttweig, Benediktinerstift (GB KR)
- Hofstetten (GB P)
- Passau (Bayern)
- Pfarre Hofstetten, jetzt Pfarre Grünau an der Pielach
Persons
- Albert, Prinz von Sachsen, Bischof von Passau (1320 - 1342), Aussteller, Siegler
Göttweig, Stiftsarchiv, Urkunden (1058-1899) 1332 II 10, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AT-StiAG/GoettweigOSB/1332_II_10/charter>, accessed 2025-04-10+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success