3. Jänner 1404, Rom
Papst Bonifaz IX. beauftragt Abt Peter II. von Göttweig, dem Priester Friedrich von Weinzierl ein Beneficium zu verleihen.
Source Regest: FUCHS, Göttweig II (=FRA II/52, Wien 1901) S. 39, Nr. 937
orig.Current repository:
Stiftsarchiv Göttweig (http://www.stiftgoettweig.or.at)
Bleibulle cum filio canapis.
Material: Pergament
Graphics: xBonifatius episcopus, servus servorum dei, dilecto filio . . abbati monasterii in Cotwico Pataviensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem. Dignum arbitramur etc. Volentes itaque dilectum filium Fridericum de Weinzurl, presbyterum Pataviensis diocesis, apud nos de vite ac morum honestate aliisque probitatis et virtutum meritis multipliciter commendatum, horum intuitu favore prosequi gracioso, discretioni tue per apostolica scripta mandamus, quatinus si per diligentem examinationem eundem Fridericum bene legere, bene construere et bene cantare ac congrue loqui latinis verbis et alias ad curatum beneficium obtinendum ydoneum esse reppereris vel etiam si idem Fridericus non bene cantaret, dummodo in tuis manibus iuret ad sancta dei evangelia, quod infra annum a tempore examinationis huiusmodi computandum bene cantare addiscet, cum cura vel sine cura et si forsan ita esse non inveneris dictusque Fridericus non bene cantet et non iuraverit ut prefertur, dummodo ipsum alias post examinationem eandem ad obtinendum beneficium sine cura ydoneum esse reppereris, super quibus tuam conscientiam oneramus, sine cura duntaxat beneficium ecclesiasticum, cuius fructus redditus et proventus, si cum cura viginti quinque, si vero sine cura fuerit, decem et octo marcharum argenti secundum communem extimationem valorem annuum non excedant, ad collationem provisionem presentationem seu quamvis aliam dispositionem dilecti filii . . rectoris parrochialis ecclesie in Chrems dicte diocesis pertinens, si quod vacat ad presens vel cum vacaverit, quod idem Fridericus per se vel procuratorem suum ad hoc legitime constitutum infra unius mensis spatium, postquam sibi vel eidem procuratori vacatio illius innotuerit, duxerit acceptandum, conferendum eidem Friderico post acceptationem huiusmodi cum omnibus iuribus et pertinentiis suis donationi tue auctoritate nostra reserves districtius inhibendo eidem rectori, ne de huiusmodi beneficio interim etiam ante acceptationem eandem, nisi postquam ei constiterit, quod Fridericus vel procurator predicti illud noluerint acceptare, disponere quoquomodo presumat. Et nichilominus beneficium huiusmodi, quod reservabis, si ut premittitur vacat vel cum vacaverit, eidem Friderico post acceptationem predictam cum omnibus iuribus et pertinentiis supradictis auctoritate predicta conferre et assignare procures inducens per te vel alium seu alios eundem Fridericum vel procuratorem suum eius nomine in corporalem possessionem beneficii iuriumque et pertinentiarum predictorum eadem auctoritate et defendens inductum ac faciens sibi de beneficii huiusmodi fructibus redditibus proventibus iuribus et obventionibus universis integre responderi contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Non obstantibus si aliqui super provisionibus sibi faciendis de huiusmodi vel aliis beneficiis ecclesiasticis in illis partibus speciales vel generales dicte sedis vel legatorum eius litteras impetrarint, etiamsi per eas ad inhibitionem reservationem et decretum vel alias quomodolibet sit processum, quibus omnibus preterquam auctoritate nostra huiusmodi beneficia expectantibus prefatum Fridericum in assecutione beneficii huiusmodi volumus anteferri, sed nullum per hoc eis quoad assecutionem beneficiorum aliorum preiudicium generari seu si prefato rectori vel quibusvis aliis communiter vel divisim a dicta sit sede indultum, quod ad receptionem vel provisionem alicuius minime teneantur et ad id compelli aut quod interdici suspendi vel excommunicari non possint quodque de huiusmodi vel aliis beneficiis ecclesiasticis ad eorum collationem provisionem presentationem seu quamvis aliam dispositionem coniunctim uel separatim spectantibus nulli valeat provideri per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem et qualibet alia dicte sedis indulgentia generali vel speciali, cuiuscunque tenoris existat, per quam presentibus non expressam vel totaliter non insertam effectus earum impediri valeat quomodolibet vel differri et de qua cuiusque toto tenore habenda sit in nostris litteris mentio specialis. Volumus autem, quod idem Fridericus post quinquennium a datione presentium litterarum computandum aliquod beneficium earundem vigore nequeat acceptare seu de illo sibi facere provideri decernentes irritum et inane, si secus actum fuerit in premissis. Et insuper si dictus Fridericus ad hoc repertus fuerit ydoneus ut prefertur, ex nunc perinde irritum decernimus et inane, si secus super hiis a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attemptari ac si die dationis presentium huiusmodi beneficium, si quod tunc vacabat vel cum vacaret, quod idem Fridericus ut prefertur duceret acceptandum, conferendum eidem Friderico ad hoc reperto ydoneo post acceptationem huiusmodi donationi apostolice cum interpositione decreti duxissemus specialiter reservandum. Datum Rome apud Sanctum Petrum III. nonas ianuarias, pontificatus nostri anno quinto decimo.
Source Fulltext: FUCHS, Göttweig I (=FRA II/52, Wien 1901) S. 39-41
Original dating clause: III. nonas ianuariasAuf der Aussenseite des Buges ist von der H. des Urk.-Schreibers vermerkt: Pro P. de Pando lo. de Lyns; unter dem Buge am linken Rande der Monatsvermerk: Ia.; weiter einwärts der Kostenvermerk: X/X darunter: S; . de Aquila9; darunter: M. de Nouaria; rechts unter dem Buge: X; F. de Montepolician.; in der linken oberen Ecke der Textseite: I.; in der rechten Oberecke: B. Auf der Rückseite der Registraturvermerk und von gleichz. H.: Pro Fridr. de Weinzuerl. Auf dem oberen Rande ein nicht leserlicher Vermerk in Cursive.
Language:
LateinPersons- Bonifaz IX., Papst (1389 - 1404)
- Friedrich von Weinzierl, Priester der Diözese Passau
- Petrus II., Abt des Benediktinerstiftes Göttweig (1402 - 1431)
x