useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1058-1899) 1475 XII 13
Signature: 1475 XII 13
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
13. Dezember 1475, Göttweig
Abt Lorenz von Göttweig erklärt Bischof Johann von Trient seine Bereitwilligkeit, ihm die verlangten Copien zu besorgen.
Source Regest: 
FUCHS, Göttweig III (=FRA II/55, Wien 1902) S. 91, Nr. 1856
 








    cop.
    Copie in Cod. F f. 61'.





      x
      Reverendissimo etc. Iohanni ecclesie Tridentine presuli dignissimo etc. Reverendissime in Christo pater, domine et preceptor singularissime! Accepimus preterita estate dulcissimas vestre r. p. epistolas, ex quibus sane intelleximus vestram r. p. nostre veteris conversacionis ex quadam innata clemencia recentem adhuc habere memoriam. Agimus omni humilitate graciam tantam dignacionem et humanitatem nobis a vestra r. p. esse exhibitam, cui nos totis precordiis paratissimum offerimus devotisque oracionibus apud deum rependemus. Insuper ad scripta vestre r. p. spontanee ac libenter vitam et gerendorum ordinem beati patris nostri Altmanni conscribi fecimus ex passionalibus1 nostri monasterii mira vetustate approbatis, cuius historie copiam in presenti transmittimus. Preterea historiam Iornandis ,de origine et bellis Gothorum' in manibus habemus, que2 (ut ex leccione eiusdem accepimus) sane et integre scripta est sic, quod vix in istis partibus ob eius raritatem emendacior repperiri possit. Quam si vestra r. p. transsumptam habere desiderat, apud vestre p. germanum libenter reponemus. Iudeorum vero audax facinus in christianum||
      quendam puerum nuper patratum per vestre r. p. scripta toti Austrie patet et nunc per picturas eiusdem unusquisque cognoscit, quo pacto sanctus martir multatus sit, quod factum concors est impietati per eosdem Iudeos in Austria temporibus domini Alberti regis commisse, de quo nihil amplius constat, quam quod omnes sacramenti eukaristie rei in die sancti Gregorii anno etc. XXI (1421 April 24) ignis supplicio interierunt preter hos, qui baptismatis locucione crimen emendaverunt, cuius rei historia, si fortasse scriptis commemorata nondum tamen vulgata est. Verum quidquid in inquisicione istius ac aliarum historiarum ad complacenciam vestre p. facere poterimus, parati sumus. Ex Gottbico in die sancte Lucie virginis anno etc. LXXV per Laurencium abbatem.
      Source Fulltext: FUCHS, Göttweig III (=FRA II/55, Wien 1902) S. 91-92

      Original dating clausein die sancte Lucie virginis



      LanguageLatein

      Notes
      1 Daraus lässt sich auf ein grösseres im Stifte vorhandenes Werk über die Stiftsgeschichte ein Schluss machen, als dessen Theil die Vita Altmanni zu betrachten ist
      2 Lichnowsky, Gesch. des Hauses Habsburg V, 212 u. 312 Anm. 10. Die Annales Mellic. versetzen diese Judenverfolgung in das Jahr 1420 (M. G. SS. IX, 517).
      Places
      • Göttweig
         
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.