useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1058-1899) 1476 III 08
Signature: 1476 III 08
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
8. März 1476, Trient
Bischof Johann von Trient schreibt dem Abte Lorenz von Göttweig wegen der von ihm früher erbetenen Copien von Handschriften.
Source Regest: 
FUCHS, Göttweig III (=FRA II/55, Wien 1902) S. 92, Nr. 1857
 








    cop.
    Copie in Cod. F f. 62.





      x
      Reverendo etc. Laurencio abbati monasterii Gottbicensis ordinis sancti Benedicti Pataviensis diocesis, amico nostro singulari Iohannes dei gracia episcopus Tridentinus. Reverende in Christo pater! etc. Recepimus scripta p. vestre unacum historia sive legenda beati Altmanni Pataviensis quondam episcopi ac fundatoris monasterii vestri nobis certe periocunda atque gratissima multas gracias habentes eidem, que se adeo pronam et benivolam in ea re a nobis petita exhibuit, ex qua cognovimus non illum hunc fuisse episcopum, quem arbitrabamur olim hic primum ac deinde ad ecclesiam Pataviensem translatum. Attamen carum et gratum nobis fuit intellexisse eius vitam et merita gloriosa merito apud deum et ecclesiam attollenda. Nonnulla tamen in eadem inserta de Gotis, Bauaris et Noricis ac montis illius et nominis interpretacione1 aliorum scriptorum ac historicorum minime1 consona videntur, de quo alias, cum tempus affuerit, vestre p. nonnihil scribendum putamus. Verumtamen tanta huius beati presulis et loci visendi voluntas ex huius leccione historie intercessit, ut si que illas partes accedendi facultas daretur, omnino eundem montem ac tumulum beati presulis invisere et visitare paternitatem vestram vellemus. Historiam autem Iornandis, quam nobis offertis si placeat copiendam, iam ante annos duodecim vel circa Wienne copiari fecimus, sed illam in plerisque locis truncatam et defectuosam reperimus, quam si alicubi locorum Austrie similiter descriptam reperiretis, vellemus, ut illam vestram cum eadem collacionari faceretis ac defectus illos suppleri et nobis communicari. Remittimus autem vestre p. cum presentibus historiam passionis et martirii huius nostri novelli innocentis pueruli beati Symonis2 a quodam egregio phisico nostro descriptam unacum primis miraculis divina pietate ad tumulum eiusdem ostensis ac circa diversas infirmates occursis, quam illic apud vos inter devotas ac religiosas personas divulgari ac exemplari faciatis ad laudem dei et huius beati novelli innocentis martiris necnon fidei katholice exaltacionem et perfidiea iudaice confusionem et si quid aliud pro vestra p. possimus, ecce nos paratissimi, cuius oracionibus ac fratrum nos plurimum commendamus. Valete in Christo. Datum Tridenti in Castro nostro Boniconsilii die octava mensis marcii anno etc. LXXVI.
      Source Fulltext: FUCHS, Göttweig III (=FRA II/55, Wien 1902) S. 92-93

      Original dating clausedie octava mensis marcii



      LanguageLatein

      Notes
      1 Die jetzt noch unsicheren und schwankenden Erklärungen des Namens Chotwik, welche mit der Erklärung des Verfassers der Vita Altmanni (M. G. SS. XII, 237) nicht übereinstimmen, hatten also damals schon Vorläufer.
      2 nr. 1845 Anm. 7.
      a Cod. statt perfidiei.
      Places
      • Göttweig, Benediktinerstift (GB KR)
      • Trient (Trento, I, Trient)
      • Wien (GB W)
      geographical name
      • Austrie
        • Regular Form: Österreich
      • Pataviensis diocesis
        • Regular Form: Diözese Passau
      Persons
      • Altmann, Bischof von Passau (1065-1091)
      • Johannes Hinderbach, Bischof von Trient (1466-1486)
      • Jordanes, Gelehrter und Historiker (+552)
      • Laurentius Gruber, Abt des Benediktinerstiftes Göttweig (1468-1481)
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.