useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Heiligenkreuz, Urkunden (~1133-1775) 1272
Signature: 1272
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1272
Bernhard Liebemann, Bürger von Wiener-Neustadt, beurkundet, dass er sein Haus daselbst schon früher der Abbtei heiligen Kreuz verkauft gehabt hätte, als dasselbe vom König Otakar dem Otto von Pertholdsdorf verliehen worden war.
Source Regest: 
WEIS, Heiligenkreuz (=FRA II/11, 1856) S. 183, Nr. 199
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Heiligenkreuz (http://www.stift-heiligenkreuz.at)

Mit Siegel.
Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    Ueritatis amica simplicitas acta legitime sic geri non patitur, vt aliqua postmodum interueniente calumpnia deformentur. Notum sit igitur vniuersis scriptum presens intuentibus, quod ego Bernhardus dictus Liebeman domum meam, quam propriis sumptibus construxeram, infra muros Noue ciuitatis in foro sitam cum consensu mee coniugis Luchardis fratribus ecclesie sancte crucis ob meorum remissionem peccaminum contuli perpetuo possidendam, ipse autem dominus Henricus abbas ecclesie memorate ipsam domum cum consensu sui conuentus michi et vxori mee Luchardi contulit ea forma videlicet, vt post terminum vite mee et vxoris mee iam dicte scilicet Liuchardis antedicta domus in vsus fratrum sancte crucis libere et absque contradictione qualibet volueretur. Cum vero casu me contingeret cum mea familia in regnum Vngarie proficisci, dominus Otto de Pertholdorf accedens ad illustrem dominum O. regem Boemie pro ipsa domo vt sibi daretur rogauit, qui‚ cum dominus rex annuisset, ipsam domum vendidit Ottoni dicto de Gůnvarn pro triginta talentis denariorum. Quod cum audissent fratres sancte crucis, illatam sibi videlicet iniuriam in mee domus tam sollempni donacione domino regi fideliter nunciabant, qui etiam discussa coram rege equitatis iusticia fulti regiis instrumentis per Rudolfum ipsius Civitatis noue iudicem in possessionem sepedicte domus sunt sollempniter introducti. Quapropter cum ecclesia dei gaudere debeat pleno iure, vt memorati fratres ecclesie sancte crucis deinceps sepedictam domum libere possideant et tranquille, vivus et incolumis coram viris nobilibus scilicet Vlrico de Vihoven et Heinrico de Hvnvelde et aliis quam pluribus omni iure, quo vti potui in dicta domo, abrenunciando memoratam domum tradidi domino H. abbati et fratribus sancte crucis perempniter possidendam. Et, quia semper in bono vincendum est malum quomodolibet irrogatum, vt antedictus Otto de Gůnvarn, qui dictam domum contra voluntatem abbatis et fratrum de sancta cruce comparauerat, indempnis suo iuri, quo vti videbatur, funditus et usque ad vnguem cederet de supradicta domo vna cum liberis suis, dominus H. abbas sancte crucis, sibi XVII. talenta libere coramque pluribus assignauit. Acta sunt hec anno domini M.°CC.°LXXII.° Testes sunt, dominus Conradus plebanus Noue ciuitatis, Heinricus de Hvnvelde, Rudolfus iudex Noue ciuitatis, Rudolfus dictus Mvrere, Sighardus dictus Vierdunc, Herwordus dictus Polceln. Ut autem hec mea donacio rata in perpetuum perseueret, presentem cedulam sigillo ciuium Noue ciuitatis statui roborandam.
    Source Fulltext: WEIS, Heiligenkreuz (=FRA II/11, 1856) S. 183-184


    LanguageLatein
    Places
    • Gainfarn (GB BN)
    • Hainfeld (GB LF)
    • Perchtoldsdorf (GB MD)
    • Viehofen (GB P)
    • Wiener Neustadt (GB WN)
    • Zisterzienserstift Heiligenkreuz
    Persons
    • Bernhard Liebemann (Aussteller)
    • Heinrich III. Schinweis, Abt von Heiligenkreuz (1262-1284)
    • Heinrich von Hainfeld (Zeuge)
    • Herbert Polkel (Zeuge)
    • Konrad, Pfarrer von Wiener Neustadt (Zeuge)
    • Luchard, Ehefrau von Bernhard Liebemann
    • Otto von Gainfarn
    • Otto von Perchtoldsdorf (Zeuge)
    • Przemysl II. Ottokar, König von Böhmen (1253-1278)
    • Rudolf Murer (Zeuge)
    • Rudolf, Richter in Wiener Neustadt (Zeuge)
    • Sighard Vierdunk (Zeuge)
    • Ulrich von Viehofen (Zeuge)
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.