Charter: Heiligenkreuz, Urkunden (~1133-1775) 1377 I 22
Signature: 1377 I 22
Add bookmark
Edit charter (old editor)
22. Jänner 1377, Heiligenkreuz
Heinrich, Abt des Klosters Pelis in Ungarn verkauft der Abtei Heiligenkreuz Grundbesitzungen und Gülten in der Gegend von Ybs.Source Regest:
WEIS, Heiligenkreuz (=FRA II/16, 1859) S. 315, Nr. 281
WEIS, Heiligenkreuz (=FRA II/16, 1859) S. 315, Nr. 281
Current repository:
Stiftsarchiv Heiligenkreuz (http://www.stift-heiligenkreuz.at)
Stiftsarchiv Heiligenkreuz (http://www.stift-heiligenkreuz.at)
Mit einem Siegel, ein zweites fehlt.
Material: Pergament

Nos frater Henricus Abbas Monasterii Pelisiensis in Vngaria, Vesprimensis dyocesis Totusque Conuentus ibidem tenore presencium profitemur, quibus expedit vniuersis, Quod nos conanimo et deliberato consilio et consensu nostri Conuentus eo tempore, quo id libere et absolute facere potuimus, bona et possessiones seu reditus circa Ybsam sitas, quos in resignatione abbacie nostre comparauimus pro Trecentis Sexaginta et medio talentis ac viginti quatuor denariis, Eosdem redditus et bona cum omnibus suis pertinenciis, pratis videlicet et aliis quibuscumque, sicut in originali emptionis littera expresse de uerbo ad uerbum continentur‚ Domino Cholmanno abbati Monasterii sancte Crucis in austria Patauiensis dyocesis suoque Conuentus perpetuo possidenda vendidimus, dedimus et contulimus libere et pleno iure pro eadem summa pecunie, videlicet Trecenta Sexaginta et medium talentum ac viginti quatuor denariorum wiennensium, De qua pecunia plene et integraliter sumus presentium testimonio expediti. Omnia autem alia bona, clenodia et quecumque alia, que de nostro Monasterio ad Sanctam Crucem apportauimus, ad integrum plenissime ad dictum nostrum monasterium reportauimus. De quibus omnibus et singulis suprascriptis nec nos, nec posteri nostri predictos dominos Sancte Crucis impugnare, seu impetere quouis modo imposterum possumus nec debemus. Vt autem hec omnia supramemorata inconuulsa et perpetue illibata permaneant, damus eis presentes litteras in euidens testimonium omnium premissorum, nostris sigillis dependentibus firmo robore communitas. Acta sunt hec in dicto Monasterio Sancte Crucis Anno domini Millesimo Trecentesimo Septuagesimo septimo, die beati Vincencii martyris gloriosi.
Source Fulltext: WEIS, Heiligenkreuz (=FRA II/16, 1859) S. 315-316
Original dating clause: die beati Vincencii martyris gloriosi
Language:
Places
- Ybbs a. d. Donau (GB YB)
- Zisterzienserstift Heiligenkreuz
- Zisterzienserstift Pilis (H)
geographical name
- Vesprimensis
- Regular Form: Komitat Veszprem (H)
Persons
- Colomann I., Abt in Heiligenkreuz (1358-1377)
- Heinrich, Abt von Pilis (Aussteller, Siegler)
Heiligenkreuz, Stiftsarchiv, Heiligenkreuz, Urkunden (~1133-1775) 1377 I 22, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AT-StiAH/HeiligenkreuzOCist/1377_I_22/charter>, accessed 2025-03-18+01:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success