useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden Herzogenburg (1112-1852) 1422 II 14
Signature: 1422 II 14
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1422 Februar 14, Rom
Johann Mair, Subdiakon und Profess des Stiftes Herzogenburg, wird dispensiert von Irregularität wegen an dem Zeigefinger der linken Hand erlittener Beschädigung.
Source Regest: FAIGL, Herzogenburg (Wien 1886) S. 392, Nr. 321
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Herzogenburg (http://www.stift-herzogenburg.at)

Siegel fehlen Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    Jordanus miseratione diuina Episcopus Albanensis. Dilecto in Christo fratri Johanni Mair Subdiacono professo Monasterii in Herczogenburga ordinis sancti Augustini patauiensis diocesis Salutem in domino. In mea proposuisti presentia constitutus quod cum tu olim in decimo nono tue etatis anno constitutus existeres quadam die dum sederes in mensa dicti Monasterii ad manducandum quoddam vas lapideum vulgariter chrausen nuncupatum postquam biberas adeo non tamen malo animo in mensa fortiter posuisti quod illud in manibus tuis fractum fuit et in huiusmodi fractione casualiter in manu tua sinistra lesus remansisti et sic Jesus ad certos cyrugicos iuisti ut te sanarent qui cyrugici minus ut apparuit experti te taliter in dicta manu sciderunt quod digitus index predicte manus , . . sine alio digito collaterali minime plicari potest. Cum autem ex magno deuocionis feruore cupias ad diaconatus et presbyteratus ordines promoueri et in ipsis ac aliis tuis ordinibus perpetuo domino famulari supplicasti humiliter ut defectu et deformitate huiusmodi non obstantibus ad dictos diaconatus et prebyteratus ordines promoueri possis et in eis licite ministrare tecum sedes apostolica dispensare misericorditer dignaretur. Nos igitur te in hoc tuo laudabili proposito confouere uolentes auctoritate domini pape cuius penitentiarie curam gerimus et de conniuencia Reuerendorum in Christo patrum dominorum eadem miseracione Antonii tit. sancte Susanne, Alamanni tit. Eusebii et Guillermi tit. sancti Marci presbyterorum sancte Romane ecclesie Cardinalium quibus ad inspiciendum huiusmodi defectum et deformitatem per dilectum nostrum lohannem Pranperger clericum dicte penitenciarie te fecimus presentari tecum super petitis tenore presencium misericorditer dispensamus presentes inde tibi literas nostro sigillatas sigillo in testimonium concedentes. Datum Rome apud Sanctumpetrum XVI Kal. Martii Pontificatus Domini Martini pape V Anno Quinto.
    Source Fulltext: FAIGL, Herzogenburg (Wien 1886) S. 392-393

    Original dating clauseXVI Kal. Martii

    Comment

    Altbestand


    LanguageLatein
    Places
    • Herzogenburg, Augustiner-Chorherrenstift
    • Rom (Roma, Italien, Provinz Rom)
    Persons
    • Johann Mair, Subdiakon und Profess des Stiftes Herzogenburg
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.