Charter: Urkunden Herzogenburg (1112-1852) 1432 II 20
Signature: 1432 II 20
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1432 Februar 20, Dürnstein
Der Propst und der Konvent des Chorherrenstiftes Dürnstein nehmen das Stift Herzogenburg in die geistliche Verbrüderung auf.Source Regest: FAIGL, Herzogenburg (Wien 1886) S. 417, Nr. 337
Current repository:
Stiftsarchiv Herzogenburg (http://www.stift-herzogenburg.at)
Stiftsarchiv Herzogenburg (http://www.stift-herzogenburg.at)
2 Siegel anh. (Propst Johannes von Dürnstein; Konvent von Dürnstein) Material: Pergament
IN nomine domini. Amen. Quia enim vita hominum velud nuncius precurrens. et tanquam vmbra velociter transit. ita ut homo iam floridus et amenus in ictu oculi velud lanugo que flatu venti tollitur. et tanquam fumus diffusus in aera in nichilum redigatur. nec tunc sciri possit quis nostrum dignus sit odio uel amore Idcirco super omnia expedire dinoscitur ut viri spiritales. qui solum querere debent que sursum sunt non que super terram. decurrencia vite sue tempora sic prevideant, sic disponant. ut labore suo sic transitorio quietem perpetuam valeant emercari. Ad quod vtique fiendumnichil adeo credimus profuturum. quam ut fusis pro inuicem piis obsecracionibus. placabilem sibi reddant supernum iudicem. qui in ira misericordie recordatur. Si enim secundum statum exterioris hominis. qui sibimet quodammodo parare potest aminiculum in caritate iubemur invicem documentis apostolicis supportare videtur oportunius et saluti multo congruencius ut interior noster homo qui disiunctus a corpore nichil sibi prodesse poterit. cum iam extra merendi statum existat. bonorum operum exerciciis et caritatiuis oracionum suffragiis adiuuetur. quibus se subsidiis a penalibus exspectat releuari. Proinde nos Johannes Prepositus totusque Conuentus Monasterii beate Marie virginis In Tirnstain ordinis Sancti Augustini canonicorum regularium Patauiensis diocesis iuxta dicta animarum volentes procurare salutem matura deliberacione prehabita fraternitatem contrahimus. seu contractam tenore presencium roboramus cum venerabilibus patribus et dominis. fratribus nostris. Reuerendo scilicet in Christo patre domino Johanne preposito totoque conuentu. Monasterii Sancti Georii in Herczogenburga. decernentes. ut prefati domini et fratres nostri participes sint in vita pariter et in morte missarum oracionum abstinenciarum vigiliarum elemosinarum omniumque bonorum que in nostra prenominata domo. videlicet in Tirnstain per presentes et posteros nostros. divina dignabitur clemencia operari. Addicientes insuper. quod cum fratris vnius professi uel plurium de dicto Monasterio in Herczogenburga dies obitus nobis fuerit intimatus Psalmos verba mea in capitulo vigilias maiores lectas et missam pro defunctis subnota cum commendacione singulisque aliis iuxta morem nostrum ac ordinis conswetudinem persoluemus. Consequenter quilibet sacerdotum. ipso uel alio die leget vnam missam dyacones vero subdyaconi accoliti et ceteri clerici vnam quinquagenam psalmorum et fratres conuersi Centum oraciones dominicas cum tottidem Aue maria dicere tenebuntur Nominaque ipsorum fratrum defunctorum nostris annalibus mortuorum libris ascribemus. Quod eciam per vos pro nobis et nostris successoribus fieri speramus. In premissorum omnium testimonium Sigilla nostri prenominati Prepositi et Conuentus duximus presentibus appendenda. Datum in predicto nostro Monasterio in Tiernstain Anno domini M° CCCC° XXXII decimo Kalendas Marci.
Source Fulltext: FAIGL, Herzogenburg (Wien 1886) S. 417-418
Original dating clause: decimo Kalendas Marci
Comment
AltbestandLanguage:
Places
- Dürnstein, Augustiner Chorherrenstift
- Herzogenburg, Augustiner-Chorherrenstift
Persons
- Johannes de Waidhofen, Propst des Augustiner-Chorherrenstiftes Dürnstein (1431-1469), Siegler
Herzogenburg, Stiftsarchiv, Urkunden Herzogenburg (1112-1852) 1432 II 20, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-StiAHe/HerzogenburgCanReg/1432_II_20/charter>, accessed at 2024-11-23+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success