Charter: Urkunden (777-1894) 1291 XII 29
Signature: 1291 XII 29
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
29. Dezember 1291, Passau
Bischof Bernhard von Passau gestattet mit Zustimmung seines Kapitels dem tam in temporalibus quam in spiritualibus unmittelbar von ihm abhängigen Kloster Kremsmünster, die inkorporierte Pfarre Buchkirchen mit den eigenen Mönchen zu besetzen, während die bisher von Mönchen versehene und inkorporierte Pfarre Viechtwang von nun an durch Säkularvikare pastoriert wird.Source Regest:
Regestenbuch Kremsmünster
Regestenbuch Kremsmünster
x
Wernhardus dei gratia Patauiensis Ecclesie Episcopus Dilectis in christo fratribus, Abbati et Conuentui in Chremsmvnster salutem et sinceram in domino karitatem. Quamuis omnibus piis causis adhibere velimus opus et operam pietatis, erga eos tamen digne ampliori dilatamur affectu, qui nobis specialius vniuntur. Adtendentes igitur, quod Monasterium in Chremsmvnster Ecclesie Patauiensi tam in temporalibus quam in spiritualibus nullo adtinet mediante, petitionem vestram, quam rationi consentaneam iudicamus, benigne duximus admittendam, auctoritate vobis presentium, Capituli nostri accedente consensu imperpetuum concedentes, quatenus ecclesiam parrochialem in Puchchirchen, ad uos patronatus iure antea pertinentem per fratres vestri ordinis et monasterii libere inofficiare possitis, ad quam concessionem promptius indulgendam efficatius nos induxit, quod uos Ecclesiam in Viehtwanch, hactenus inofficiatam per monachos, reduxistis et reducitis ad gubernationem perpetui vicarii secularis, Renuntiantes priuilegiis de regimine cure ipsius parrochie in viehtwanch, faciendo per monachos, que usque ad hec tempora valuerunt. Illud etiam concessioni predicte opem cooperationis adhibuit, quod in utraque Ecclesia tam in Puchchirchen quam in viehtwanch fuistis in plena quasi possessione sic, quod tam illa quam ista fratrum prebende sine contradictione qualibet seruiebat. In cuius rei testimonium et robur perpetuo valiturum presens instrumentum Ecclesie vestre porrigimus, nostro nostrique predicti Capituli sigillorum munimine confirmatum. Datum Patauie Anno domini Millesimo CC. Nonagesimo primo, IIII. Kalendas Januarii.
Source Fulltext: OÖUB 4 (Wien 1867) S. 163, Nr. 176
Original dating clause: IIII. Kalendas Januarii
Editions:
- Urkundenbuch von Kremsmünster Nr. 130.
Language:
Places
- Passau
Kremsmünster, Stiftsarchiv, Urkunden (777-1894) 1291 XII 29, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AT-StiAKr/KremsmuensterOSB/1291_XII_29/charter>, accessed 2025-04-24+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success