useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (992-1600) 1248 VIII 04
Signature: 1248 VIII 04
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
4. August 1248, Lambach
Rudiger, Bischof von Passau, verleiht dem Kloster Lambach die Pfarre Obernkirchen in Unter-Österreich mit aller Zugehörung.
Source Regest: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 148-149, Nr. 148
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Lambach (www.stift-lambach.at)

Hängesiegel Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    Rvdigerus dei gracia Pataviensis Episcopus in perpetuum. Quia non solum memoria sed et uita hominum breuis esse dinoscitur et inconstans, pivm et salutiferum credimus in domino nobis esse, ut, siquam pietatis graciam ecclesiis seu religiosis personis curauerimus exhibendam, hanc et ipsis, ut stabilis pertineat, scripti nostri mvnimine confirmemus. Hvjus rei gracia ad noticiam vniversorum tam presentivm quam futurorum tenore presentis scripti cupimus peruenire, quod nos multiplicem defectum nec non et penuriam Monasterii in Lambach paterno affectu, sicut gracie nostre congruit, considerantes, ad petitionem dilecti in christo fratris nostri Wernhardi abbatis eivsdem loci Parrochiam in Obernchirchen cum omnibus attinentiis et omni ivre, cum noualibus et dote necnon et decimis quesitis et non quesitis ad subplementum et meliorationem prebende fratrum ibidem deo servientivm predicto donavimus Monasterio eternaliter possidendam. Si quis autem huius nostre donationis graciam presumpserit infringere, quod absit, cum dathan et abyron eterne subiaceat ultioni. Omnibus igitur eam seruantibus sit pax et salus in domino, gaudia felicitatis eterne feliciter adepturis. Testes Fridericus plebanus in Steinchirchen, Ditricus plebanus in Witenspach, Heinricus plebanus in Pvchel, Albero de Pollenheim, Albero filius eius, Gerochus frater episcopi, Ulricus de harthaim, Heinricus de harthaim, Wernhardus de Inne, vlricus Dorn, Otto de Pawerawe, Fridericus frater eius, Fridericus de Aichaim, Marquardus Notarius Et alii quam plures. Acta sunt hec anno ab incarnatione domini M. CC. XLVIII. Indictione VI. Concurrentia III. Datum in Lambach II. Nonas Augustj.
    Source Fulltext: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 148-149, Nr. 148

    Original dating clauseII. Nonas Augustj



    LanguageLatein
    Places
    • Lambach
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.