useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (992-1600) 1255 III 02
Signature: 1255 III 02
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
2. März 1255, Krems
Heinrich von Habspach, Richter in Österreich, schlichtet einen Streit zwischen Rupert Chornler, Bürger von Stein, und Konrad, Conventualen von Lambach, wegen des Besitzes eines Weingartens.
Source Regest: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 214, Nr. 219
 

cop.
Aus einem Kopialbuch Aus Lambach

    x
    Qve geruntur in tempore, ne labantur cum tempore, poni solent in ore testium et scripture memoria perennari. Igitur presenti Scripto pateat vniuersis, Quod ego Heinricus de Habspach Judex a Duce Ottocharo per Austrium constitutus, cum apud Chremis iudicio presedissem, Ecce Rupertus Chornler Ciuis de Stein conquestus est, quod dominus Conradus Sacerdos monachus de Lambach et in Curia Chremensi ipsorum Lambacensium Procurator turbaret sibi possessionem suam in quadam vinea sita in Suzenberge, quam se asserebat emptionis titulo aliquamdiu possedisse: Ad hec prefatus Conradus Sacerdos respondit, eandem vineam ad suum Caenobium pertinere eo, quod quidam Heinricus de Mauttern Biderwer dictis Lambacensibus, quos in multis leserat, cupiens damna sua in parte aliqua resarcire, prenominatam Vineam, quam ipse iure proprietatis tunc habebat, sepedicto Lambacensi Claustro libere contradidit Vxore sua et duobus filijs ac filia presentibus et consentientibus perpetuo possidendam. Partibus igitur coram me talia proponentibus de consilio Domni Conradi de Hinperch et Domni Conradi de Tzelringe (Zelkinge?) ad amicabilem induxi eos conpositionem, vt uidelicet mediatoribus hinc inde electis, quidquid ordinarent, inuiolabiliter seruaretur. Quo facto dicti mediatores considentes decreuerunt, quod saepe dictus Rupertus Chornler acceptis quatuor libris a saepe fato Conrado omni liti cederet et prenominatam Vineam Lambacense Claustrum absque contradictione perpetuo possideret. Huius rei testes sunt Hadmarus de Leichtenwerd, Sighardus Castor, Vdalricus de Lobenstein, Trostlinus, Gozzo Judex Cremensis, Pilgrinus frater eiusdem Judicis, Conradus Seueldarius, Conradus Ruffus, Helnwicus. Vt autem ista conpositio firmitatem habeat, presentem chartam conscribi feci et tam Sigilli mei quam Sigillorum Domni Conradi de Hinperch et Domni Conradi de Tzelringe munimine roboraui. Acta sunt hec Anno Domini M. CC. LV. Indictione XIII. sexto Nonas Martij in domo Godofridi Ciuis Cremensis.
    Source Fulltext: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 214, Nr. 219

    Original dating clausesexto Nonas Martij



    LanguageLatein
    Places
    • Krems
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.