Stiftsarchiv Lambach (www.stift-lambach.at)
Von der angekündigten Besieglung keine Spur. Material: Pergament
[In nomine Domini amen.] Anno a nativitate eiusdem millesimo trecentesimo nonagesimo sexto die vero octaua mensis Januarii hora [... indiccione] quarta pontificatus sanctissimi in Christo patris ac dominii domini Bonifacii [pape noni] in mei notarii publici testiumque subscriptorum presencia constitutus venerabilis vir dominus Johannes Hübner [officialis] arbiter arbitrator seu amicabilis compositor per discretos viros dominos Martinum Hertingi [ecclesie] parrochialis in Vischenhaim presbiterum Pataviensis diocesis ex vna et Andream Guldein clericum eiusdem [diocesis]1 causa seu causis, que inter ipsas partes vertebatur supra dictam ecclesiam et eius occasionem, coram [... G]erhardo Wispeck decretorum doctore canonico ecclesie Omnium Sanctorum alias sancti Stephani Wyennensis Pataviensis [diocesis re]ctore, a venerabili in Christo patre domino Anthonio preposito dicte ecclesie Omnium Sanctorum executore principali a Sede [apostolica] delegato concorditer electus, visis auditis et intellectis diligenter omnibus, quae dicte partes sibi dare in scriptis [...]rint, diligenti deliberacione prehabita virtute compromissi in ipsum facti pro bono pacis et concordie [pronum]ciavit mandauit voluit et arbitratus fuit, quod dictus Andreas Guldein cedere et renunciare [omni?] dicte ecclesie in Vischenhaim2, quam habet et detinet, ipsamque debet dimittere liberam pacificam et3 [... Mar]tino Hertingi virtute gracie et prouisionis auctoritate apostolica sibi factarum4 et nichilominus ipsum Martinum [...] vel eius possessionem vlterius nullatenus debet impedire. Insuper idem dominus Johannes officialis ar[biter] predictus, inquantum de iure et ex forma huiusmodi compromissi debuit et potuit, dictum Andream [Guldein] amouit et pronunciauit amotum ac dominum dominum Martinum Hertingi eiusdem ecclesie consti[tuit] in super et pronunciauit, quod dictus dominus Hertingi renunciet omni accioni obligacioni [omnium] reddituum prouenientium et obuenientium perceptorum quam praecipiendorum infra hinc et festum sancti Georgii [...] supradictis ac expresse remittere debet eosdem cum expensis dampnis et interesse occasionis predicte, [...] quibus omnibus etiam eundem Andream pronunciavit et pronunciat absolutum liberum et quietum5 nunc [... inf]ra hinc et proximum festum sancti Georgii supradictum amoueat eodemque6 dicto festo sancti Georgii [...] eas dictam ecclesiam et eius possessionem dimittere debet et tenetur prefato domino Martino Hertingi [sine] contradiccione necnon agros in communi cultura tenere et dimittere, prout moris et consuetudinis ex [...] per alios ecclesiarum huius patrie conventores. Insuper pronunciavit, quod, si qua partium predictarum contra [sentenciam arbi]tralem7 seu conpositionem temere fecerit, incidat in penam triginta librarum denariorum Wyennensium, que [...] quociens contra hanc formam seu compositionem factum fuerit, cuius siquidem pene medietas a [parte] alteri parti attendenti et seruanti reliqua vero medietas applicetur sibi aut alteri officiali curie [...] nichilominus omnia supradicta semper in suo robore perseueret. Supra quibus omnibus et singulis officialis et arbitrator requisiuit me notarium publicum infrascriptum sibi et dictis partibus vnum vel plura [...] instrumenta ac sigillo officialatus curiae Patauiensis predicte appensione communiri. Acta sunt hec Wyenn domus habitationis prefati domini Johannis officialis anno indictione mense die hora et pontificatu [prescriptis presentibus] magistro Johanne Chunstman in Puchel, Martino inquisitore hereticorum in [...] rectore et Nicolao capellano in Clagpawm extra muros oppidi Wiennensis presbiteris Patauiensis [diocesis] testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis.
Ego Johannes Sinderami de Heiligenstad clericus Maguntinensis diocesis publicus imperiali auctoritate notarius, quia [huius] sentenciae arbitralis prolacionis ac omnibus et singulis premissis, dum sic per prefatum dominum Johannem officialem [arbitrum] arbitratorem agerentur et fierent, vnacum prenotatis testibus presens interfui eaque sic fieri vidi et audivi ideoque [presen]s instrumentum publicum me aliis prepedito negotiis per alium fideliter conscriptum manu mea propria hic subscribendo [in] hanc publicam formam redigi signoque et nomine meis solitis et consuetis vnacum prefati domini officialis et arbitratoris appensi sigilli signaui rogatus et requisitus in fidem et testimonium omnium et singulorum premissorum.
Comment
Das Pergament wurde offenbar als Buchumschlag verwendet (rückwärts: Iste liber est monasterii Lambacensis) und zu diesem Zweck derart beschnitten, daß von der linken Textseite ein Teil weggefallen ist. Soweit sich das Verlorene vermutbar ergänzen ließ, wurden die betreffenden Worte in Klammern gesetzt.Language:
Notes:
- Wien
Lambach, Stiftsarchiv, Urkunden (992-1600) 1396 I 08, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-StiAL/LambachOSB/1396_I_08/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success