useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (992-1600) 1486 VIII 03
Signature: 1486 VIII 03
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
3. August 1486, Spital
Urban, Dekan in Spital am Pyhrn, schliesst mit dem Kloster Lambach die Konfraternität ab.
Source Regest: OÖLA, Kopienarchiv, HS 68, Lambacher Urkundenregesten 1459-1499, S. 632 Nr. 3159
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Lambach (www.stift-lambach.at)

2 Hängesiegel fehlen Material: Pergament


    Graphics: 






      x
      Reverendo in Christo patri et domno Johanni abbati, Martino priori totique conventui monasterii Lambacensis ordinis sancti Benedicti Pataviensis diocesis Urbanus decanus et capitulum ecclesie collegiate canonicorum secularium sancte et intemerate Marie virginis hospitalis in radice montis Piern prefate Pataviensis diocesis oraciones in domino utinam devotas debita cum caritate. Quia iuxta sentenciam apostoli fraternitas que salutifere caritatis ac unitatis vinculum plurimum dilatat et auget sit summe amplectenda tanto ergo fervenciores ad sectandam huiuscemodi anhelamus. Cum igitur R. p. v. gratuito munere karitatis nos in suos non tantum amicos sed et fratres motu proprio assumere dignate sunt graciose nos rem ipsam summa gratitudine perpendimus, unde religionis ac honestatis vestre attracti fama celeberrima matura deliberacione prehabita vicissim plene fraternitatis ac bonorum omnium consorcium et communionem in missis, oracionibus, elemosinis, abstinenciis, vigiliis ac aliarum virtutum exerciciis, que divina clemencia per presentes nos et successores nostros in dicto collegio hospitali dignabitur operari, vobis et singulis confratribus supradicti conventus vestri presentibus et futuris hilariter impertimur ac quantum in nobis est, libera mente et cordiali affectu concedimus adicientes eciam, quod tum obitus unius patris aut fratris seu plurium monasterii professi aut professorum nobis intimatus fuerit vigilias et missam defunctorum persolvemus, nominaque sic defunctorum nostris annalibus inscribemus, sed et singuli presbyteri ad missas legendas alii vero clerici si qui forent ibi pro tempore capitulares ad officium defunctorum scilicet vesperas et vigilias integeras dicendas in remedium animarum eorundem infra mensem ab insinuacione huiusmodi computando sint obligati. In quorum evidens robur et testimonium has presentes literas sigillis nostris decanatus videlicet et capituli munitas, vobis prefatis patribus et fratribus nostris tradere decrevimus. Datum in nostro collegio antedicto tercia mensis augusti anno domini millesimo quadringentesimo octuagesimo sexto.
      Source Fulltext: StiAL, Kopialbücher, HS 21, P. Augustin Rabensteiner OSB: Documenta monasterii Lambacensis Bd. VI, ab anno 1483-1499, S. 177-179, Nr. 3150
      Places
      • Spital
         
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.