useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1137-1857) 1146 V 04
Signature: 1146 V 04
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
4. Mai 1146, Sutri (heute?)
Papst Eugen III. nimmt das Kloster Reichersberg in den Schutz des apostolischen Stahles, führt die Besitzungen und Rechte desselben auf und bestätigt selbe.
Source Regest: 
OÖUB 2 (Wien 1856) S. 219
 

orig.nein, aus einem Copialbuche sec. XII
Current repository
Reichersberg CanReg

Material: (der Abschrift:) Pergament
    Graphics: 
    x
    Eugenius episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis Gerhoho Richerispergensis ecclesie preposito eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regulariter substituendis in perpetuum. Desiderium, quod ad religionis propositum et animarum salutem pertinere monstratur, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum impertiri suffragium, quia, sicut iniusta petentibus nullus est tribuendus effectus, ita legitima et iusta desiderantium nulla est differenda peticio. Huius rei gracia dilecti in domino filii, predecessoris nostri felicis memorie pape Innocentii uestigiis inherentes nec non venerabilis fratris nostri Cunradi Salzburgensis archiepiscopi precibus inclinati, uestris iustis postulationibus clementer annuimus et monasterium uestrum, quod est in episcopatu Patauiensi et fundo Salzburgensis ecclesie situm, in quo diuino mancipati estis obsequio, sub Beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti priuilegio communimus Inprimis siquidem statuentes, ut tam in uestro quam in monasterio sanctimonialium uobis subdito ordo canonicus iuxta Beati Augustini regulam perpetuis temporibus inuiolabiliter conseruetur. Preterea quascumque possessiones, quecumque bona eadem ecclesia in presentiarum iuste et canonice possidet aut in futurum concessione Pontificum, liberalitate Regum, largitione Principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante domino poterit adipisci, firma uobis uestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda uocabulis, fvndum videlicet et plebem Richerispergensem cum decima et iure parrochiali, Capellam sancti Martini cum pertinentiis suis, Vineas in Ascah, Villam Chrowat et Reliqua predia a Werinerio loci ipsius fundatore uobis oblata, Decimas Brambergensis ecclesie et Putinensis ecclesie ac noualium Putinensis silue a predictis parrochiis usque ad terminos vngaricos pertingentis, Venarabilis fratris nostri Cvnradi Salzburgensis archiepiscopi priuilegio uobis firmatas, Patellam salis et alia predia ab eodem data, Hofstat et alia predia, que Rvodbertus iuste obtulit, Predia, que Fridericus donauit, Predia, que fuerunt Egelolfi et Eberhardi cum eorum decimis ab episcopo frisingensi rationabiliter uobis concessis et uineas emtas in Chremesa et ea, que dux Livpaldus iure suo contulit. Sane laborum uestrorum, quos propriis manibus aut sumptibus colitis, siue de nutrimentis uestrorum animalium nullus omnino a uobis decimas exigere presumat. Ecelesiastica nimirum sacramenta a diocesano suscipietis episcopo uel a salzburgensi archiepiscopo, si quidem graciam et communionem apostolice sedis habuerint et si ea gratis et sine prauitate uobis uoluerint exhibere. Alioquin liceat uobis pro eorundem sacramentorum susceptione catholicum, quem malueritis, adire antistitem, qui nostra fultus auctoritate, quod postulatur, indulgeat. Et quia sic locus uester est institutus, ut Salzburgensis ecclesie principalis aduocatus ipsius quoque loci sit aduocatus, neque ipsi neque alicui subaduocato eius eundem locum liceat iniustis grauaminibus infestare. Quod si fecerit et uobis conquerentibus non emendauerit, consilio et auxilio prefati Archiepiscopi ipsa aduocatia ab inutili auferatur et alius loco eius substituatur. Obeunte uero te nunc eiusdem loci Preposito uel ad alterius ecclesie regimen transeunte siue tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu uiolentia preponatur uel substituatur, nisi quem fratres communi consensu aut pars consilii sanioris secundum dei timorem et beati Augustini regulam canonice prouiderint eligendum. Addentes etiam interdicimus, ut nemini professionis uestre facultas sit alicuius leuitatis instinctu aut artioris religionis obtentu sine Prepositi uel congregationis licentia discedere. Quod si fecerit, nullus episcoporum, nullus Abbatum, nullus monachorum sine communium litterarum cautione suscipiat, quamdiu uidelicet in ecclesia uestra canonici ordinis tenor domino prestante uiguerit. Si uero secundo uel tercio uocatus redire contempserit, liceat eiusdem loci preposito canonicam in eum proferre sententiam. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse concedimus, ut eorum, qui se illic sepeliri deliberauerint, deuotioni et extreme uoluntati, nisi forte excommunicati uel interdicti sint, nullus obsistat salua iusticia matricis ecclesie. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat prefatam ecclesiam temere perturbare aut eius possessiones auferre uel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet uexationibus fatigare, Sed omnia integra conseruentur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt vsibus omnimodis profutura, Salua sedis Apostolice auctoritate et Salzburgensis Archiepiscopi et Patauiensis episcopi canonica iusticia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona huius nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit, secundo tercioue commonitus, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini redemptoris nostri iesu christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iusta seruantibus sit pax domini nostri iesu christi, quatinvs et hic fructum bone actionis percipiant et aput districtum iudicem premia eterne pacis inveniant.
    Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 219-221
    Editions
    • Hund, Metropol. III. 160.
    • Chron. Reichersb. ad 1146.
    • Monum. boic. IV. 412.


    LanguageLatein
    Places
    • Sutri (heute?)
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.