Charter: Urkunden (1137-1857) 1151 IX 24
Signature: 1151 IX 24
Add bookmark
Edit charter (old editor)
24. September 1151, Bamberg
Bischof Eberhart von Bamberg beurkundet einen von ihm mit dem Kloster Reichersberg abgeschlossenen Gütertausch.Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 261
Current repository:
Stiftsarchiv Reichersberg (www.stift-reichersberg.at)
Stiftsarchiv Reichersberg (www.stift-reichersberg.at)
Das mittelst eines durchgezogenen Lederstreifens rückwärts angehängte Siegel ist abgefallen. Material: Pergament
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Ego Eberhardus dei gratia babenbergensis ecclesie episcopus notum uolo esse cunctis christi fidelibus tam presentis quam future posteritatis, quod in terra ecclesie nostre iuxta riuum antesin fecimus concambium cum preposito richerispergensi Gerhoho ex conlaudatione fidelium nostrorum marchionis Othacheri aduocati nostri et aliorum, quos terra eadem beneficiaria concessione ipso marchione mediante contingebat. Concambium uero sic se habet. Riuus nomine Semftinbach longo decursu cum multo fratrum richerispergensium labore deductus est ad claustrum richerispergense ita, ut alueus eius per terram prenotatam predicto marchioni a nobis inbeneficiatam transeat non sine aliquanto dampno. Pro quo sufficienter et plenarie nobis et ecclesie nostre iure concambii recompensando a iam dicto preposito per manum aduocati richerispergensis ecclesie Reginheri suscepimus predium quoddam a wigando datum iuxta eundem riuum in monte rainberc et iuxta uillam nomine munster agrum unum. Ut autem firmum sit et irretractabile iam dictum concambium, paginam hanc inde conscriptam et subscriptione proprie manus nostre atque conlaudatione clericorum nostrorum et fidelium quoque laicorum nutu corroboratam sigilli nostri fecimus inpressione signari. C. Ego Eberhardus babenbergensis episcopus II. s. s. C. Ego Vodalricvs prepositus maioris ecclesie S. S. C. Ego Volmarus decanus maioris ecclesie SS. C. Ego liupoldus prepositus sancti stephani subscripsi. C. Ego Cvonradvs custos et prepositus S. Marie subscripsi. C. Ego meginhardus prepositus ueteris capelle S. S. C. Ego hermannus presbiter et canonicus maioris ecclesie S. S.||
Monogramma (bene valete). Data Babenberg VIII. Kalendas Octobris Anno ab incarnatione domini M. C, LI. Indictione xiiii.
Monogramma (bene valete). Data Babenberg VIII. Kalendas Octobris Anno ab incarnatione domini M. C, LI. Indictione xiiii.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 261-262
Original dating clause: VIII. Kalendas Octobris
Editions:
- Hund — Gewold, III. 161.
- Chron. Reichersb. (edit. Gewold.)
Language:
Places
- Bamberg
Reichersberg, Stiftsarchiv, Urkunden (1137-1857) 1151 IX 24, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-StiAR/ReichersbergCanReg/1151_IX_24/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success