Charter: Urkunden (1137-1857) 1160 VI 08
Signature: 1160 VI 08
Add bookmark
Edit charter (old editor)
8. Juni 1160, Salzburg
Eberhart I., Erzbischof von Salzburg, gestattet, die Kirche Bramberg durch einen Priester des Klosters Reichersberg besorgen zu lassen.Source Regest:
OÖUB 2 (Wien 1856) S. 302
OÖUB 2 (Wien 1856) S. 302
Current repository:
Stiftsarchiv Reichersberg (www.stift-reichersberg.at)
Stiftsarchiv Reichersberg (www.stift-reichersberg.at)
Das an einem durchgezogenen Riemen rückwärts angehängte Siegel ist zerbröckelt.
Material: Pergament

Eberhardus dei gratia ecclesie juvauensis archiepiscopus. Dilectis in domino filiis Gerhoho Richerspergensi preposito et eius fratribus salutem et sinceram in christo dilectionem. Quia nostri est officii, ut in dispensatione nobis credita religiosas et in dei seruitio deuotas personas manu teneamus et confoueamus, uobis in hoc tanto deuotiores existimus, quanto uos attentius in dei seruitio et religionis obseruantia studere cognoscimus. Unde concessionem im Brambergensi ecclesia uobis uerbo nostro factam scripto quoque nostro firmatam decernimus uobis uestrisque successoribus inuiolabilem permanere, ut uidelicet unus de uestris curam plebis administret salua in omnibus iusticia nostra nostrorumque successorum. Adicimus etiam, ut, si, quod absit, persona de uestra congregatione in hoc ministerium assumpta uel in religionis disciplina uel in conmissi gregis prouidentia uel in dilectione ac fidelitate erga claustrum suum custodienda minus, quam oportet, cauta inuenitur et secundo ac tertio coram archiepiscopo uel eius archidiacono conmonita non resipuerit uiciaque notata non emendauerit, liberum sit preposito consulto primum salzburgensi archiepiscopo cum eius consensu personam illam retrahere ad claustralem districtionem atque in eius locum subrogare alium de manu archiepiscopi regulariter inuestiendum, nec tamen a regulis claustri, quantum possibilitas admittit, seruandis ullomodo eximendvm. Ut autem hec nostra concessio firma et inuiolata in posterum permaneat, cartam hanc inde conscriptam sigillo nostro conmuniri fecimus.||
C. Ego Eberhardus Salzburg: archiepiseopus S. S. (Monogramma.) C. Ego Hartmannus Brixinensis episcopus S. S. C. Ego Ovdalricus chimensis prepositus S. S. C. Ego Romanus Gurcensis episcopus S. S. C. Ego Heinricus berhtescadmensis prepositus S. S. C. Ego Hugo salzburgensis prepositus et archidiaconus S. S. C. Ego Heinricus decanus maioris ecclesie S. S. C. Ego Heinricus abbas s. Petri S. S. C. Ego Ditmarus hallensis prepositus S. S. Data Salzburg. VI Idus Junii, Anno dominice incarnationis M.C.LX. Indictione VIII, Anno pontificatus nostri XIII feliciter Amen, Amen, Amen.

Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 302-303
Original dating clause: VI Idus Junii
Editions:
- Chron. Reichersb. 199.
- Mon. boic. III. 439.
Language:
Places
- Salzburg
Reichersberg, Stiftsarchiv, Urkunden (1137-1857) 1160 VI 08, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AT-StiAR/ReichersbergCanReg/1160_VI_08/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success