useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1137-1857) 1160 VIII 19
Signature: 1160 VIII 19
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
19. August 1160, Salzburg
Eberhart I., Erzbischof von Salzburg, bestimmt, dass der jeweilige Vogt des Erzbistums das Kloster Reichersberg ohne Entgelt schützen und keine Untervögte mit bestimmten Bezügen einsetzen solle.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 303
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Reichersberg (www.stift-reichersberg.at)

Das Siegel ist mittelst eines durchgezogenen Pergament-Riemens rückwärts befestigt. Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    Eberhardus dei gratia salzburgensis ecclesie archiepiseopus. Pastoralis est officii murum se ponere pro domo israelis maxime ad deo famulantivm personarum protectionem contra incursus malorum. Qua consideratione pre oculis habita, cum fratres cenobii Riclierspergensis paterentur graues infestaciones a qvodam subaduocato contra fas et jus introducto, nos eiusdem cenobii priuilegia considerauimus, in quibus hoc patenter animaduertimus, quod predictus locus a beate memorie Werhhero et nobili eius uxore Diepirga sic est fundatus atque a sancte recordationis Gebehardo archiepiscopo antecessore nostro ea conditione in ius et patrocinivm salzburgensis ecclesie susceptus, ut nullus eiusdem loci sit aduocatus, nisi principalis ipsivs metropolis salzburgensis aduocatus, qui uidelicet de beneficio principalis aduocatie sibi collato predictum cenobium sine omni grauamine defendat contentus nimirum iusticia bannorum, quorum duo in vsum prepositi et fratrum, tercius in vsum ipsius aduocati cedat (sic) non quod ipsum tercivm bannum cuiquam inbeneficiandi potestatem habeat, quamquam illvm, postqvam accepit, cui uoluerit possit dare. Sed nec subaduocatvm iure beneficiali constituat illic. Vt ergo libertas loco illi a fundatoribus destinata et priuilegiis apostolicis firmata inconcussa permaneat, nos quoque presenti pagina sigillo nostro conmunita omnino interdicimus, ne loco illi vllus deinceps a principali aduocato per ius beneficiale subaduocatus ponatur, quum subaduocatie tales tam sinodalibus quam et imperialibus iudiciis abiudicate sunt. Sane hoc annuimus, ut, si prepositus eivsdem loci expecierit aliquem sibi destinari a principali aduocato, qui eius inibi uicem agat, conmittatur ei talis procuratio absque iure beneficiali, quamdiu placet preposito et congregationi, cui si fuerit grauis aut inutilis, remoueatur et utilior in eius locum simili tenore statuatur ea libertate permanente, ut colonis eivsdem loci nulla censualis exactio inponatur neque in auena neque in tritico neque in denariis aut alio quolibet grauamine, quoniam a talibus grauaminibus hucusque locus ille fuit inmunis excepto solo tempore scismatis, quo scismaticus perhtoldus Tiemoni archiepiscopo superpositvs evndem locvm laicis inbeneficiando et canonicos regulares inde fugando quedam grauamina illic suscitauit, que beate memorie Chvonradus archiepiscopus proximus antecessor noster forti manu submouit et pristinam libertatem atque regularem uitam loco illi renouauit, in qua per annos circiter XXX. quiete bona fruens permansit eivsdem loci congregatio propulsante iniquorum uiolentias iam dicto Chvonrado archiepiscopo, qva ipsivs loci libertate prouocati nobiles quidam christi fideles bona et predia sua eidem cenobio contulerunt, qui etiam eorundem prediorum aduocatias a principali aduocatia segregauerunt et talibus aduocatis destinauerunt, quos pro sui uicinitate utiles estimauerunt ad respondendum in colloquiis iuditialibus, in quibus non auditur subaduocatvs et res periclitari poterit, si legitimus aduocatvs defuerit. Igitur aduocatie huc usque a principali aduocatia segregate sic maneant in posterum, sicut hactenus manserunt absque insolito et iniusto aduocatorum grauamine. Quod si et illi attemptauerint contra uoluntatem prepositi suscitare, sciant se ivdicio diuino puniendos et humano quoque, in quantum possibile ac iustum fuerit, arcendos. Cause uero huivs questionem et ueritatis inuestigationem, quo firmior esset nostra institutio, in celebri colloquio halle habito querimoniam preposito Gerhoho mouente pertractauimus assentientibus illic nostris fidelibus, quorum plurimi aderant, nullo iure beneficiali posse aut debere subaduocatum loco predicto institui, concordante in hoc ipsum iudicio sinodalis auctoritatis et imperialis maiestatis. Si quis igitur huius nostre pagine tenorem temere uiolare aut infringere presumpserit, si non secundo aut tercio conmonitus emendauerit, sciat se deo et iudicibus ecclesie rationem redditurum et penam condignam subiturum ac nisi ante finem uite sue resipiscendo satis fecerit, christiana sepultura cariturum, sicut in Remensi concilio statutum est presidente papa Evgehio, cuius decretum illic vniuerso concilio approbante promulgatum sie se habet: auctoritate apostolica prohibernus, ut nullus aduocatus preter beneficium antiquitus constitutum aliqua sibi accipere uel usurpare presumat, subaduocatos uero et exactores eorum modis omnibus ab ecclesiarum infestationibvs remoueri precipimus. Quod si quis contra hanc nostram prohibitionem attemptare presumpserit, christiana careat sepultura. Huic apostolico decreto etiam imperiale concordat edictvm ab imperatore Friderico vniversis imperii sui principalibys indictvm et scripto conprehensum, quod ita se habet: Illicitas etiam exactiones maxime ab ecclesiis, quarum abusus iam per longa tempora inolevit per ciuitates et castella, omnimodo darnnamus et prohibemus et si facte fuerint in duplum reddantur. His fulti auctoritatibvs etiam hoc nostre huic salubri constitutioni annectimus, ut nec ipse principalis aduocatus nec aliquis ab eo missus predictum cenobivm grauare presumat seruicia inmoderata illic exigendo aut placita nimia illic statuendo, sed quociens necesse fuerit, ipse aduocatus uel eivs missus non nisi preposito aduocante ac seruicium decens preparante adueniat et placitum suum iuxta beneplacitum prepositi et congregationis illic habeat causa idonea exigente, quod exinde rarissime contingent, quia principalis illic aduocatia sic est angusta, ut uix contineat mansos XII cultilis terre aut paulo plvs, quia reliqua ipsivs cenobii predia in segregatis, ut est prenotatum, aduocatus conprehensa sunt, quoniam aliter ab inpugnantibus defendi non potuerunt. Vnde etiam uolumus et statuimus, ut propter futuras cautelas predia, que deo miserante in posterum loco accesserint, assignentur aduocatis talibus, a quibus in placitis iudicialibus proloquii defensionem possint e uicino habere, ne longinquos aduocatos aduocandi uel impossibilitas uel difficultas in detrimentum ueniat et absente legitimo prolocutore predia, que inpugnantur, ecclesia perdat, quod frequenter accidisse conperimus. Predicto autem colloquio nostro super ista questione habita in loco, qui dicitur halle, idonei approbatores interfuerunt, quorum ista sunt nomina, Hvgo prepositus maioris ecclesie Salzburgensis, Heinricus abbas sancti Petri, Vvodalricus Chimensis prepositvs, Dietrnarus hallensis prepositus, Heinricus Garzensis prepositvs. Laici nobiles Chvonradus comes de Pilstein iunior, Erchenberius de Mospach, Purchardus de staine, Karolus, Ministeriales ecclesie salzburgensis Hartwidus castellanvs, Marquardus frater eivs, Otto et Wisint de Pongowe, Ekkehardus de Tanne, Liupolt de Walde, Willehelmvs, Chvonradus de Chalheim, Pabo, Rvodegerus castellanus hallensis, Otto deschibis, Ciues Hallenses Otto, Hainricus albus. Hainricus lovbez, Hugo Otto, (Monogramma.)||
    Data Salzburch XIIII. kalendas Septembris anno dominice incarnationis M. C. LX. Indictione octaua anno episcopatus sui XIIII Regnante Friderico Imperatore.
    Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 303-306

    Original dating clauseXIIII. kalendas Septembris

    Editions
    • Hund - Gewold, III. 165.
    • Chron. Reichersberg. 200.
    • Mon. boic. III. 465.


    LanguageLatein
    Places
    • Salzburg
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.