useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1137-1857) 1162 IV 04
Signature: 1162 IV 04
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
4. April 1162, Pavia
Kaiser Friedrich I. nimmt das Kloster Reichersberg in seinen besonderen Schutz.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 318
 

orig.nein, aus einem Copialbuche sec. XII
Current repository
Reichersberg CanReg

Material: (der Abschrift:) Pergament
    x
    In nomine sancte et indiuidue trinitatis fridericus dei gratia romanorum imperator Augustus Gerhoho richerspergensi preposito et successoribus eius in perpetuum. Si loca sancta honoramus et deo seruientium quieti pro nostro iure prouidemus, credimus per boc et summe diuinitatis gratiam repropiciare et coronam imperii lapidibus illis vere preciosis exornare, qui iugiter assistunt ac fulgent ante deum, et sub nostre protectionis tuicione tranquilla ei pace tam pro nostra quam pro sua salute deseruiunt. Vnde notum esse uolumus, quod nos benigno assensu annuentes piis et iustis postulacionibus tuis, Gerhohe Richerspergensis preposite, interuentu fidelium nostrorum, videlicet Eberhardi salzburgensis archiepiscopi et Eberhardi babenbergensis et Hartmanni brixinensis episcoporum ipsum Richerspergense cenobium canonicorum regularium in comitatu Berthodi comitis de andehs iuxta fluuium Enum situm in pago, quem transit fluuius antesin, a quodam nobili uiro wernhero fundatvm et ecclesie salzburgensi iure proprietatis collatum, salua in omnibus archiepiscopi salzburgensis, que prelibata est, iurisdictione, nos in nostre imperialis maiestatis et omnium successorum nostrorum regum et imperatorvm tutelam suscepimus statuentes et firmiter precipientes secundum antiquam et primitiuam illius loci libertatem ab ipso fundatore collatam et priuilegiis uenerabilium archiepiscoporum Chovnradi et Eberhardi roboratam, vt nullus aduocatorum siue ipsius loci siue prediorum ad ipsvm locum pertinencium presumat aut facultatem habeat illic subaduocatos ordinare sub tytulo beneficiarie concessionis aut exactiones et grauamina indebita fratribus predicti loci seu ministratoribus aut colonis eorum super inponere. Quod si quandoque ex consensu prepositi et fratrum principales aduocati aliquem sibi procuratoris officio subsecundauerint vltra beneplacitum prepositorum, qui pro tempore ibidem prefuerint, et fratrum suorum in administracione aduocatie nullatenus permaneat. Adicimus autem et imperialis maiestatis auctoritate ac lege in perpetuum ualitura statuimus, ut bona predicto cenobio siue collata siue adhuc domino prestante conferenda nullus inuadere aut inde quolibet modo alienare aut locum ipsum despoliare seu disuestire presumat, nisi coram legittimis iudicibus iuste et legaliter iusticiam suam conprobauerit. Specialiter autem ipse locus deo dicatus nostre imperialis largitionis beneficio emunitate gaudeat et nulla iudiciaria secularisue potestas licenciam habeat ibi placitandi, concionandi aut quelibet iura secularia exercendi, que fratrum inibi deo militancium secundum regulam beati augustini quietem interrumpere ualeat (sic) quod absit, aut disturbare. Si qua uero persona temerario ausu contra hoc priuilegium nostrum uenire temptauerit et secundo tercioue commonita non emendauerit, banno nostro subiaceat et XXX libras auri purissimi ad kameram nostram persoluat. Sigillum domini friderici romanorum imperatoris augusti. Ego vdalricus cancellarius uice reinaldi coloniensis archiepiscopi et archicancellarii recognoui. Acta sunt hec anno dominice incarnationis MCLXII. Indictione X. Regnante domino friderico Romano Imperatore gloriosissimo Anno regni X. Imperii uero VII. Datum Papie post destructionem mediolani. II. nonas octobris feliciter Amen.
    Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 318-319

    Original dating clauseII. nonas octobris

    Editions
    • Chron. Reichersb. ad 1162
    • Mon. boic. III. 470.
    • Hund - Gewold 167 (edit. Ratisb.) et 242 (Monac. edit.)
    • Cf. Mon. boic. XXXI. I. 415.

    Comment

    Das Datum ist fehlerhaft, es muss heissen: Aprilis statt Octobris. (S. Böhmer Regesten.)


    LanguageLatein
    Places
    • Pavia
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.