useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1137-1857) 1163
Signature: 1163
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1163, o. O.
Eberhart I., Erzbischof von Salzburg, ersucht den Herzog Heinrich von Bayern, die Vogtei über das dem Kloster Reichersberg gehörige Gut Münster an übernehmen.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 328
 
x
Eberhardus Dei gracia Saltzburgensis Ecclesie Archiepiscopus glorioso et victorioso Bawariorum et Saxonum Duci Heinrico sinceram dilectionem et omne bonum. Quia Ducibus tanquam a Deo missis ad vindictam malorum laudem vero bonorum hoc debet Ecclesia, ut pro eorum salute divinam clementiam iugiter exoret, conveniens est, ut et ipsi pro pace ac defensione fidelium sancte Dei Ecclesie laborent, unde rogamus Nobilitatem vestram in ea fiducia, qua vobis Ecclesia Salzburgensis confidit, ut Richerspergense Coenobium, quod quantum attinet ad possessionem legitimam, cum omnibus, que ad ipsum pertinent, nostri est iuris, et quantum ad regimen seculare, vestram Celsitudinem respicit, specialiter habeatis pietati ac Principapatui vestro comendatum iure vestro contra iniuriosos defendendum et manutenendum. Dilectum quoque fratrem nostrum Gerhohum eiusdem coenobii Prepositum tum pro nostri dilectione tum pro beate memorie patris vestri Heinrici Ducis, cui Prepositus idem fidelis et familiaris extitit, ut pluribus vestrorum est notum, vos tanquam paterne pietatis heres in eadem gratia foveatis et manu teneatis, in qua eum pater vester habuit, et ubicunque vel eius persona vel predicta congregatio vestre defensionis indiget solatio et auxilio contra iniquorum violentias, vos eius tutelle secundum iustitiam dignemini providere Atque hoc ipsum vicinis eius, quos ipse nobis designaverit, attentius commendare curetis, ut iam dictum Coenobium vestre defensioni per nos commissum causa Dei, ut vestri tueantur contra omnes violentias iniquas. Porro si quis adversus ipsum Coenobium vel habet vel habebit querellam, vestre sit potestatis tam ex iure vestro quam ex commisso nostro causam ventillare ac secundum iustitiam terminare salvo iure Advocatorum super eiusdem coenobii predia per nos constitutorum, semoto iniquo gravamine ac nomine subadvocatorum tam spirituali quam seculari iudicio abiudicatorum, nisi quantum admittuntur ex consensu eorum, qui Ecclesiis president. Quibus et si fuerint importuni vel iniuriosi, eorundem petitione debent submoveri, qui vocati sunt ad istam subadvocatie procurationem non per ius beneficii sed per conventionem gratuiti beneplaciti. Atque ut hec nostra commendatio nulla dubietate vacillet, sed memoriale certum vobis vestrisque in Ducatu successoribus perseveret, Chartam hanc inde conscriptam et sigillo nostro communitam in predicto Coenobio conservari precepimus.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 328-329
Editions
  • Chron. Reichersb. ad. 1163.
  • Mon. boic. IV. 419.


LanguageLatein
Places
  • o. O.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.