Charter: Urkunden (1137-1857) 1167
Signature: 1167
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
ca. 1167, o. O.
Schreiben des Herzogs Heinrich von Bayern und Sachsen an den Convent des Klosters Reichersberg wegen dessen Streites mit Heinrich von Stein um das Gut Münster.Source Regest:
OÖUB 2 (Wien 1856) S. 333-334
OÖUB 2 (Wien 1856) S. 333-334
x
Heinricus Dei gratia Bauuarorum et Saxonum Dux Conuentui fratrum in Richersperg salutem et dilectionem. De reformatione Praepositi vestri gratiae Domini Imperatoris, sicut scitis, ad praesens nihil agere possumus, quoniam circa ipsum non sumus. Porro de praedio, quod filius Erchenberti de lapide vobis aufert, hoc statuimus, vt dilectus nepos noster Otto maior Palatinus Comes studiose se intromittat et in bonis vestris iustitiam plenam vobis faciat. Si autem ipse terminare non poterit, secundum quod videbitur conuentui honestum et vtile post introitum nostrum ad vos in propria persona libenter adueniemus et omnem emendationem, quam desiderat anima vestra, vobis procul dubio exhiberi faciemus, Quoniam vos intime diligimus et commoditatem vestram modis, quibus possumus, semper promouere desideramus. Caeterum rogamus vos, quatenus nos in orationibus vestris attentius commendatum habeatis.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 333-334
Editions:
- Chron. Reichersb. ad annum 1167
Language:
Places
- o. O.
Reichersberg, Stiftsarchiv, Urkunden (1137-1857) 1167, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AT-StiAR/ReichersbergCanReg/1167/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success