Charter: Urkunden (1137-1857) 1234 II 20
Signature: 1234 II 20
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
20. Februar 1234, apud Wazzerberch (heute?)
Graf Chunrat von Wasserburg gibt zum Seelgerät für sich und seine Gemahlin Kunigunde den Hof Ahaim nach Reichersberg.Source Regest: OÖUB 3 (Wien 1862) Nr. 17, S. 19-20
x
In nomine sancte et individue Trinitatis. Chunradus Dei gracia Comes de Wazzerberch in perpetuum. Quia frequenter ab humana labitur memoria, quod ad promerendam eternam vitam cuiusque fidelium pia ordinaverit industria, et quia hec presens brevis vita brevitati semper est amica, idcirco ne factum nostrum fluxibilitate temporum labi possit in futurum, presenti scripto notioni omnium fidelium decrevimus relinquendum, quod nos ob remedium anime nostre necnon consortis thori nostri Chunigundis contradimus ob reverenciam Domini nostri Jesu Christi et saneti Michaelis in Reichersperge curtem Ahaim ad supplementum prebende fratrum et sororum ibidem deo serviencium post obitum nostrum uxorisque nostre, si sine heredibus decedere nos contingat ita, ut singulis annis anniversarium nostrum tam oracionibus quam vigiliis celebretur, Si vero predicta Chunigundis uxor nostra nobis decedente supervixerit et virum alterum non duxerit, eedem possessiones, quoadusque vixerit, ad usus suos libere cedant absolute. Virum siquidem alterum si duxerit, tradicionem nostram predicto claustro factam in continenti ratam esse volumus et perpetuam. Et ne ipsum factum nostrum aliquo modo commutari possit vel infringi, presentem paginam cum subscriptione testium sigilli nostri impressione fecimus roborari Et ad confirmandam huius rei veritatem hij testes attracti subnotati sunt: Dominus Hainricus Abbas de Rote, Dominus Ulricus Abbas de Atile, Dominus Hainricus Scriba de Atile, Dominus Heinricus de Lürtlingen, Dominus Otto de Sundermaringen, Dominus Ortolfus et Dominus Gerungus et Hainricus de Laymingen, Dominus Siboto et Dominus Gebhardus de Schoenstet, Dominus Meingotus de Raute, Dominus Hermannus de Karnyngen, Plancho Marschalcus, Hainricus Scriba Comitis. Anno Incarnacionis Domini MCCXXXIIII. datum est hoc privilegium apud Wazzerberch sub die vero decimo Kalendas Marcij.
Source Fulltext: OÖUB 3 (Wien 1862) Nr. 17, S. 19-20
Original dating clause: sub die vero decimo Kalendas Marcij
Editions:
- Monum. boic. IV. 442.
Language:
Places
- apud Wazzerberch (heute?)
Reichersberg, Stiftsarchiv, Urkunden (1137-1857) 1234 II 20, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-StiAR/ReichersbergCanReg/1234_II_20/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success