Charter: Urkunden (1137-1857) 1235
Signature: 1235
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1235, o. O.
Propst und Convent zu Reichersberg verbinden sich, dem Pfarrer von Odespach, der zum Ankaufe von Grub 60 Pfund gegeben, die Hälfte der jährlichen Einkünfte hievon zu reichen und ein Gut für ihn zu kaufen, das jährlich 4 Pfund erträgt.Source Regest: OÖUB 3 (Wien 1862) Nr. 33, S. 35-36
Current repository:
Stiftsarchiv Reichersberg (www.stift-reicherberg.at)
Stiftsarchiv Reichersberg (www.stift-reicherberg.at)
Mit Siegel. Material: Pergament
Omnibus, ad quos presens scriptum peruenerit, Chuno prepositus totusque Richerspergensis cenobii conuentus orationes in domino. Notum esse uolumus uniuersis, quod, cum nos apud dominam Tutam de Zebing predium quoddam situm in Grube conparauimus, magister Johannes plebanus de Odespach ex rogatu et consensu prepositi et conuentus, ut noster coemptor in eodem predio existeret, medietatem pecunie uidelicet Ix libras wienensis monete persoluit, ut medietatem redituum, qui ad octo libras estimantur, perciperet singulis annis. Verum, quia ipse nimis remotus est ad dictum predium procurandum, postulauit a nobis, ut uice sua procurationem assumentes quatuor libras wienenses in festo beatj Michahelis sibi annis singulis assignemus, nisi aliquo anno ex euidentj causa nobis illi reditus minuantur. Tunc enim ad solutionem predictarum quatuor librarum integraliter non tenemur, sed secundum estimationem diminutionjs ipse quoque de predictis quatuor libris remittet. Hoc autem tamdiu obseruabitur, donec pro prefata pecunia sua comparetur sibi predium speciale, quod infra quadriennium fieri debet. Ad hoc namque sub pena XXX. librarum obligatj sumus dicto magistro Johanni, quod bona fide speciale predium omnj studio perquirere debemus, et protinus eo inuento omnj occasione et contradictione cessante sepedictam pecuniam suam, quam nobiscum, ut dictum est, in predio posuit supradicto, Ix scilicet libras, undecunque trahamus, cum quantocunque dampno acquiramus, refundere debemus, ut ex ea inuentum predium conparetur. Quo comparato nos et sepedictum predium nostrum in Grube a solutione supradictarum quatuor librarum liberi erimus et inmunes. Verum si nos grauamen uel dispendium aliquid ob impetionem aliquorum uel alicujus patiemur, per quod illi redditus possint minui uel predium omnino amitti, nichilominus sibi prefate quatuor libre in dicto termino persoluentur, donec juxta formam suprascriptam absoluamur. Sane de predio per pecuniam suam taliter conparato tali se nobis sponsione obligauit, quod ipse illud temporibus suis tenebit et quandocunque inspirante domino uoluerit condere testamentum, sub hac forma condet illud, quod quicquid ipse in testamento ordinabit, nobis et ecclesie incumbet, ut illud singulis persoluamus, proprietate predii apud nos et ecclesiam perpetuo remanente. Si uero ipse, quod absit, decesserit intestatus, predium illud apud nos et ecclesiam nichilominus remanebit. Super hec omnia, si quoquo modo obmittatur, quod sepedicte quatuor libre sibi in dicto termino non soluantur, nos et ecclesia preter quatuor libras ad sex libras tenemur obligati sibi in eodem anno persoluendas, Vt autem hec omnia inuiolabiliter obseruentur et robur firmitatis obtineant, presentem paginam de conmunj consensu capitulj sigillo ecclesie nostre duximus roborare. Acta sunt hec anno domini M.CC.X XX.V Indictione VIII. Testes huius rei sunt hii, quorum nomina subscribentur: Ortolfus frater cellerarii, Chunradus dictus hospes, Diethericus pellifex, Wernhardus pellifex, Perhtoldus Gueke, Otto, Gerungus, Chunradus surdus, Vlricus pellifex, Siboto scolaris.
Source Fulltext: OÖUB 3 (Wien 1862) Nr. 33, S. 35-36
Language:
Places
- o. O.
Reichersberg, Stiftsarchiv, Urkunden (1137-1857) 1235, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-StiAR/ReichersbergCanReg/1235/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success