useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (900-1797) 1141 VI 24
Signature: 1141 VI 24
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
24. Juni 1141, Passau
Bischof Reginbert von Passau bestätigt dem Stift St. Florian alle Rechte und Besitzungen.
Source Regest: 
OÖUB 2 (Wien 1856) S. 191
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv St. Florian (www.stift-st-florian.at)

Mit Siegel. Da der Raum des Pergamentes für das Siegel nicht mehr zureichend war, so hing man es an einem Lederstreif an die Urkunde.
Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    C. In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Reinbertus dei gratia sacrosancte patauiensis ecclesie episcopus omnibus christi fidelibus in perpetuum. Quia diuina prouidentia nos ordinauit pastores esse gregis dominici, ex debito pastoralis officii dominicarum ouium conmodis et indempnitati paterna sollicitudine uigilanter tenemur intendere, quod efficacius exequimur, si uiros ecclesiasticos et loca religiosa in nostre protectionis munimen suscipere et facere satagimus et sua eis iura conseruare et ampliare curamus. Inde est, quod de consensu et fauore fratrum nostrorum Patauiensis chori kathedralium et aliorum fidelium nostrorum interuentu ecclesiam, que domus sancti Floriani dicitur, utpote specialem et dilectam filiam Patauiensis ecclesie in nostram specialiter suscipimus gratiam et defensionem auctoritate omnipotentis dei et beati prothomartyris Stephani et nostra confirmantes eidem omnia iura et priuilegia sua, ecclesias, decimas, predia et uillas cum omnibus suis pertinentiis et utilitatibus et omnes donationes, quibus eadem ecclesia ab antecessoribus nostris Patauiensis ecclesie episcopis et aliis christi fidelibus se gaudet honoratam extitisse et consolatam. Volumus quoque iam dictam ecclesiam de nostre concessionis auctoritate tali gaudere priuilegio, ut, quicunque ministerialium seu fidelium nostrorum aliqua de prediis suis duxerit ei conferenda, donatio sua de nostra generali licentia robur sortiatur et confirmationem. Predictis etiam adicimus, ut quicunque fideles dyocesis nostre apud memoratam ecclesiam sepulturam sibi eligere uoluerint, id libere faciant per canonicam equitatem et nostram constitutionem non obstante duri seu indiscreti plebani contradictione. Vt autem hec nostra confirmatio futuris temporibus rata semper et inconuulsa permaneat, hanc inde paginam conscribi et sigilli nostri inpressione iussimus insigniri per diuine maiestatis examen districtum inprecantes, ut, quicumque contra eam aliquid iniuriosum adtemptare presumpserit, eterne maledictioni addictus in extremo iudicio cum chore Dathan et Abyron habeat portionem. Data Patauie Anno ab incarnatione domini MCXLI. Indictione IIII. VIII. Kalend. Julii Anno pontificatus nostri VII. Regnante Chovnrado rege feliciter. Amen.
    Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 191-192

    Original dating clauseVIII. Kalend. Julii

    Editions
    • Stülz, Gesch. v. St. Florian, pag. 242.

    Comment

    Reginbert wurde erst zu Ende des Jahres 1138 Bischof, es sollte demnach heissen: anno pontif. nostri III.


    LanguageLatein
    Places
    • Passau
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.