useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (900-1797) 1142
Signature: 1142
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1142, Regensburg
König Chunrat III. bestätigt dem Kloster St. Florian seine Besitzungen, namentlich die am Windberg gelegenen.
Source Regest: 
OÖUB 2 (Wien 1856) S. 202-204
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv St. Florian (www.stift-st-florian.at)

Mit Siegel.
Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    (Chrismon.) In nomine sancte et induidue trinitatis Cuonradus diuina fauente clementia romanorum rex secundus. Sicut diuina preordinante clementia ceteris mortalibus quodammodo supereminemus, sic etiam uniuersas ecclesias et ecclesiasticas personas diligere, fouere et ab iniquorum infestionibus (sic) defensare regali potentia a deo nobis commissa debemus. Eapropter omnibus christi nostrisque fidelibus tam futuris quam presentibus notum esse uolumus, qualiter nos ob regni nostri firmam stabilitatem et anime nostre nostrorumque parentum perpetuam salutem, interuentu quoque et petitione dilecte coniugis nostre Gertrvdis regine ecclesiam sancti Floriani in Windeberge (sic) cum omnibus prediis et possessionibus suis, que uel liberalitate regum seu donatione principum aut elemosina pauperum eidem ecclesie collata sunt, in tutelam regie defensionis suscepimus. Nominatim autem omnia predia et possessiones, quas a capite Eberspach usque ad fines boemie tam in longitudine quam in latitudine eadem ecclesia possedisse cognoscitur, et a termino Aposenbach (sic) usque in uiam, que dicitur regia uia, iuxta ecclesiam sancti Nicolai, que in eodem predio edificata est, et predium celle, quod quidam nobiles uiri Eppo et Bernhardus iuxta Movhelle eidem tradiderunt ecclesie et insuper predia, que in Rietmarcha possidet, nos auctoritate regia prefate sancti Floriani ecclesie confirmamus edicto regali statuentes, ne aliqua umquam persona magna seu parua in eisdem pessessionibus predictam ecclesiam infestare uel inquietare presumat, sed fratres in ea deo militantes omnia predia sub terminis predictis denotata omni deinceps tempore libera possessione obtineant. Vt autem hec nostra confirmatio rata et inconuulsa omni tempore permaneat, hanc inde cartam scribi et sigilli nostri impressione insigniri iussimus et testes, qui presentes aderant, subternotari fecimus, Quorum nomina hec sunt: Theodewinus sancte Rufine episcopus apostolice sedis legatus, Heinricus Ratisponensis episcopus, Embricho Wirzeburgensis episcopus, Otto Frisingensis episcopus, Heinricus Olomucensis episcopus, Otto palatinus et filius eins Otto, Diepoldus marchio, Geuehardus comes, Fridericus aduocatus, Heinricus prefectus, comes Albertus de Bogen et filius eius Hertwicus, comes Covnradus de dachowa, comes Folcradus de Lexmunde et ceteri quam plures. Signum Domini Covnradi Romanorum Regis Secundi. (Monogramma.) ||
    Ego Arnoldus Cancellarius uice Heinrici Moguntini archiepiscopi et archicancellarii recognoui. (L. S.) Anno dominice incarnationis M. C. XLII. Regnante Cuonrado Romanorum rege II. anno uero regni IIII. indictione IIII. (sic) data est Ratisbone in christo feliciter. Amen.
    Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 202-204
    Editions
    • Stülz, Gesch. v. St. Florian, pag. 244.


    LanguageLatein
    Places
    • Regensburg
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.