Charter: Urkunden (900-1797) 1213 II 14
Signature: 1213 II 14
Add bookmark
Edit charter (old editor)
14. Februar 1213, Regensburg
Kaiser Friedrich II. nimmt das Kloster St. Florian in seinen Schutz und bestätigt die Freiheit desselben von der Gerichtsbarkeit weltlicher Richter.Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 558
Current repository:
Stiftsarchiv St. Florian (www.stift-st-florian.at)
Stiftsarchiv St. Florian (www.stift-st-florian.at)
Mit Siegel. Material: Pergament
In nomine sancte et individue trinitatis fridericus secundus diuina fauente clementia romanorum rex et semper augustus et rex sicilie. Regalis dignitatis debitum prosequentes, ecclesias uel pauperes christi pie fouere et a uiolatorum oppressione eripere pro diuina miseratione intendimus, ab ipso, per quem reges regnant, deuoti studii nostri premium exspectantes. Ad instantiam igitur dilecti consanguinei nostri Leopoldi illustris ducis austrie ac Styrie ecclesiam, que Sancti floriani uocatur, pro spe eterne retributionis in specialem defensionem nostram recepimus, omnia sua illi confirmantes et cuncta beneficia, que prefatus dux et antecessores sui ecclesie contulerunt auctoritate nostra corroborantes. Omnibus ergo christi fidelibus presentis pagine inspectione innotescere uolumus, quod prefata ecclesia per prouidentiam iam dicti principis mediante Ottone quondam eiusdem ecclesie preposito a iurisdictione secularium iudicum taliter est exempta, videlicet, quod Ortolfus de uolchinsdorf ministerialis ducis austrie iudex prouincie, in qua eadem ecclesia sita est, omne ius, quod in prediis et in hominibus illius ecclesie ratione secularis iudicii habebat, tvomaduocato et ille duci resignauit, et ecclesia eidem Ortolfo trecentas quinquaginta libras publice monete auxilio ducis freta persoluit, ut isdem Ortolfus predia sua in Lamperge et grvonnowe sita ad estimationem annue pensionis XX librarum cum omni proprietatis iure duci traderet, quibus iam dictus dux tvomaduocatum et ille sepedictum Ortolfum in recompensationem resignati iuris pheodali iure denuo inuestiret et hec omnia presente Herbordo fratre prefati Ortolfi cum auxilio ducis et consensu tvomaduocati sub ydoneis testibus et debita sollempnitate adhibita sunt tractata. Nos itaque pro misericordia dei promerenda totam istius facti seriem ratam habentes sepedictam ecclesiam sancti floriani cum hominibus et prediis suis, cultis et incultis, quesitis et inquisitis, habitis et habendis, cum pratis et pascuis, cum uenationibus et piscationibus, ab omni iure et obnoxietate secularis iudicii regali auctoritate eximentes absoluimus et liberam esse statuimus. Decernimus igitur, ut ab hac die nostre constitutionis in antea nulli umquam secularium iudicum liceat alicuius placitationis formam in prediis ecclesie exercere nec homines ipsius ecclesie siue colonos siue proprios seu censuales ad standum suo iudicio conpellere nec de nauigationibus nec de uectionibus uenalium suorum aliquid ab eis exigere, uolumus enim, ut ipsa ecclesie predia et omnes cause, que in ipsis emerserint, ab omni iurisdictione seculari tam integre sint exempta, ut de ipsis soli preposito et eius officialibus liceat cognoscere et de cognitis diffinire. Quod si apparentia furti uel latrocinii aut aliquod genus maleficii, quod mortem exigit malefici, in homine ecclesie fuerit deprehensum, quia huius iudicii executionem ordo ecclesiasticus sibi non uendicat, omni possessione rei tam mobili quam inmobili ecclesie adiudicata, sola et nuda nocentis persona per eum, qui in defensionem ecclesie uices ducis austrie sibi gerit conmissas, ad iudicium sanguinis tradatur, omni tamen culpa, que pecuniarias admittit conpositiones, ecclesie reseruata et concessa. Nocentium autem personarum inquisitiones officiales ecclesie tantummodo faciant. Inuentos uero a bonis ecclesie infra mensem amoueant et in eis priuilegio suo renuncient et de factis eorum deinceps respondere non teneatur ecclesia. Confirmamus preterea sepius memorate ecclesie sancti floriani omnia iura priuilegiorum sibi a Patauiensis ecclesie presulibus et a ducibus austrie super diuersis iusticiis collatorum eximentes eam secundum continentiam priuilegiorum ducis austrie ab omni uectigalium et theloneorum solutione et redditione marchialis annone, remittentes etiam ei uniuersaliter omnes iusticias aduocatie, scilicet placita, bannos, stevras, oblationes, pernoctationes omnisque generis obuentiones secundum formam priuilegiorum Reinberti Patauiensis episcopi et Leopoldi illustris ducis austrie et styrie. Sed quia utilitas ecclesie exigit, ut dux Austrie defensor et aduocatus sepe dicte ecclesie propter frequentes occupationes suas alicui uices suas in defensionem eiusdem ecclesie conmittat, ne occasione talis conmissionis, que ad repellendas ab ecclesia oppressiones ab ipso duce pro tempore pie fit, contra ius huius priuilegii ipsi uicedefensores illicitas transeant abusiones (sic), uniuersorum noticie uolumus inculcari, quod ei soli fieri debet talis conmissio, quem prepositus sibi ad hoc ydoneum a duce postulauerit, qui nec nomine nec aliqua utilitate seu iure aduocati sibi usurpato tantum sub legatione ducis eiusdem ecclesie prepositum fideliter manu teneat non se ingerendo, nisi in illis tantum negociis, ad que prepositus eum expetiuerit nullas sibi uendicans utilitates preter pecuniarias conpositiones, que pro lesione hominibus ecclesie ab extraneis illata ducibus austrie, sicut ueris aduocatis, fuerint adiudicate, prius tamen ecclesie et leso plena satisfactione exhibita. In hominibus autem et prediis seu colonis ecclesie nichil sibi iuris uendicet nomine huius conmissionis, nisi forte ad cohercionem rebellium personarum a preposito fuerit ascitus. Quia uero pretextu talium conmissionum huiusmodi uicedefensores frequenter auiditate temeraria in iura aduocatorum se solent ingerere, firmiter interponimus, ut si quando a tali uicedefensore prepositus, se senserit grauari, liceat ei ipsum recusare et alium a duce expetere. Et ne diuturnitas temporis ulli talium possit in preiudicium ecclesie suffragari, statuimus, ut expirante tempore administrationis prepositi talis etiam expiret conmissio, donec successor eius ipsum denuo expetat uel alium. Horum autem articulorum tam circa exceptionem sepedicte ecclesie a foro secularis iudicii quam circa iura aduocatie tam cautam expressionem uniuersitas omnium hanc paginam inspitientium nos nouerit ideo tam sollicite annotasse, ut omnis questio super iusticiis fori secularis tam hic expressis*) ab irruptione huius nostri priuilegii sit exclusa. Et ut nostra nouerit posteritas neque per pheodationem neque per aliud quodque (sic) genus alienationis huius exemptionis priuilegium infringi posse uel uiolari inperpetuum, Quodsi in eius preiuditium aliquo precipiti consilio ab heredibus Leopoldi illustris ducis austrie ac styrie inpheodatio de solo facto contigerit, irritam eam et omni robore uacuam censemus omnino non tenere. Ad cuius rei euidentiam et nostre diffinitionis perpetuam stabilitatem presentem paginam autentici nostri inpressione insignimus robore perpetuo ualituram cum horum testium subscriptione. Leopoldus dux Austrie et Styrie, Bernhardus dux Karinthie, Diepoldus marchio de Vohburch, Gebhardus comes de Tolnstein, Otto tvomaduocatus, Vlricus de Peka et Livtoldus frater suus, Gvndacher de Styr, Goddefridus de Trvohsen, Rudolfus de Stadeke, Reinbertus de Muorecke, Fridericus de Petouwe, Livtoldus comes de Plaien, Otto de Chremse, Otto de Graez, Dvorinch de Ratelperge et frater suus, Hartnidus filius Herrandi de wildonia, Gotfridus de Eppenstein, Herbordus de folchinsdorf, Heinricus marschalcus imperii, Waltherus pincerna imperii et alii quam plures. Signum domini Friderici romanorum regis et regis sycilie inuictissimi||
(Monogramma.) Ego Cvonradus Metensis episcopus imperialis aule Cancellarius uice domini Sifridi Moguntini archiepiscopi et tocius Germanie archicancellarii recognoui. Acta sunt hec anno domini M. CC. XV. regnante domino Friderico Romanorum rege et rege Sicilie glorioso, anno regni Romani I. Regni uero Sicilie XIIII. Dat. Ratispone XVI kalendas Martii, Indictione I.
(Monogramma.) Ego Cvonradus Metensis episcopus imperialis aule Cancellarius uice domini Sifridi Moguntini archiepiscopi et tocius Germanie archicancellarii recognoui. Acta sunt hec anno domini M. CC. XV. regnante domino Friderico Romanorum rege et rege Sicilie glorioso, anno regni Romani I. Regni uero Sicilie XIIII. Dat. Ratispone XVI kalendas Martii, Indictione I.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 558-561
Original dating clause: XVI kalendas Martii
Editions:
- Stülz, Geschichte von St. Florian, 286.
Language:
Notes:
*) Es fehlt hier: „quam non expressis."
Places
- Regensburg
St. Florian, Stiftsarchiv, Urkunden (900-1797) 1213 II 14, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-StiASF/StFlorianCanReg/1213_II_14/charter>, accessed at 2024-11-18+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success