Charter: Urkunden (900-1797) 1213 VI 16
Signature: 1213 VI 16
Add bookmark
Edit charter (old editor)
16. Juni 1213, Wien
Leopold, Herzog von Österreich, bestätigt wiederholt die Freiheit des Klosters St. Florian von de weltlichen Gerichtsbarkeit.Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 563
Current repository:
Stiftsarchiv St. Florian (www.stift-st-florian.at)
Stiftsarchiv St. Florian (www.stift-st-florian.at)
Mit Siegel. Material: Pergament
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Liupoldus dei gratia dux austrie et stirie. Quia piorum studiorum premium et remunerator est deus, grande nos speramus apud ipsum nobis accumulare meritum, si ad pacem et defensionem ecclesiarum dei affectione pia efficaciter intendamus et eorum (sic) pressuram iacturam nostram existimemus. Omnibus ergo christi fidelibus presentis pagine testimonio declaramus, quod ecclesiam, que domus S. Floriani uocatur, nobis specialiter dilectam a secularium iudicum exactione longis retro temporibus enormiter lesam et grauiter oppressam toto studii nostri conamine cum omni diligentia interposito ab omni secularium iudicum potestate hoc modo liberauimus et absoluimus videlicet, quod iam dicta ecclesia Ortolfo de Volkenstorf ministeriali nostro iudici prouincie illius, in qua eadem ecclesia sita est, trecentas quinquaginta libras publice monete nobis mediantibus persoluit et idem Ortolfus omne ius, quod in prediis et hominibus eiusdem ecclesie ratione secularis iurisditionis habebat, Ottoni tvomaduocato Ratisponensi et ille nobis resignauit. Preterea iam dictus Ortolfus presente Herbordo fratre suo et consentiente predia sua in Grvennawe et Laeimperge super lethten ad estimationem annue pensionis viginti librarum cum omni iure proprietatis ecclesie contulit. Nos autem prefata predia ab ecclesia pro concambio nostri iuris secularis videlicet iudicii cum omni proprietate nobis collata Tvomaduocato pro reconpensatione resignati secularis iudicii pheodali iure concessimus et ille Ortolfum de Volkenstorf similiter eisdem prediis in reconpensatione secularis iudicii inpheodauit. Nos igitur sepedictam ecclesiam uolentes plena pace et libertate gaudere omnes iustitias et obnoxietates, quibus seculari iurisditioni prius erat obnoxia, super aram S. Floriani per oblationem gladii et omnes iustitias aduocatie, super quibus et iam ipsa ecclesia privilegio isto est munita, super eandem aram cum donatione scuti pro eterna retributione conferentes sepedictam ecclesiam S. Floriani cum omnibus ad eam pertinentibus videlicet hominibus et prediis, cultis et incultis, quesitis et inquisitis et habitis et habendis, cum pratis et pascuis, cum uenationibus et piscationibus ab omni iure et obnoxietate secularis iudicii exemimus et absoluimus. Decernimus ergo, ut ab hac die nostre constitutionis in antea nulli umquam comprouincialium iudicum in bonis ecclesie liceat alicuius placitationis formam habere neque terminum aut locum iudicialem, qui dinchstat appellatur, in prediis eius constituere nec ibi nec alibi homines ecclesie siue colonos siue proprios siue censuales astandum (sic) suo iuditio pro aliqua causa compellere nec de negotiationibus uel de uectionibus uenalium suorum ratione thelonei, quod Movtte uel Zol dicitur, ab eis aliquid exigere. Volumus enim, ut omnes cause, que in prediis ipsius ecclesie emerserint, que uel expurgatione uel pecuniaria conpositione indigent, ab omni secularis iudicis iurisditione tam integre sint exempte, ut de ipsis soli preposito et eius offitiariis liceat cognoscere et de cognitis diffinire. Quod si apparentia furti uel latrocinii uel alicuius criminis, quod Mort dicitur, uel alicuius malefitii genus, quod mortem malefici exigit, in homine ecclesie notorie deprehensum fuerit, quia huius iuditii executionem ordo sacerdotalis sibi non uendicat, talis maleficus per eum, quem pro peticione prepositi illius ecclesie aduocatum constituimus, iudici prouinciali dampnandum fradat omni tamen possessione ipsius malefici tam mobili quam immobili soli ecclesie conseruata. Talium autem personarum inquisitiones officiales ecclesie tamen faciant inuentos vero a bonis ecclesie infra mensem amoueant et in eis priuilegio suo renuntient et ex tunc de factis eorum ecclesia respondere non teneatur. Similiter si persona aliqua extranea contra hominem ecclesie coram preposito vel eius offitiariis pro aliqua causa querimoniam deposuerit, si homo ecclesie ad exhibendam iustitiam conquerenti rebellis fuerit, actor causam ad eum, cui in defensionem ecclesie uices nostras commisimus, deferat. Si vero et illi ad exhibendam iustitiam conquerenti rebellis fuerit, ex tunc prepositus de tam contumaci homine priuilegio suo renuntiet et se postmodum de ipso non intromittat. Alias vero quascumque causas siue peccuniarias siue prediales siue in persona siue in dampna, bannos videlicet, pugnarum expurgationes omnesque obuentiones, scilicet Losvnge, Vbervanch, Gavmlos, nocturnos dolos in personis suis et prediis officiales ecclesie iuditiali ordine exequantur. Horum vero articulorum tam cautam expressionem omnium hanc paginam inspicientium uniuersitas ideo nos nouerit tam sollicite adnotasse, ut omnis questio siue malitiosorum iniuriosa cauillatio ab irruptione huius nostre constitutionis, qua ad omnimodam ecclesie libertatem et exemptionem intendimus, prorsus sit exclusa, Et ut omnes heredes seu successores nostri nouerint se neque per inpheodationem neque per aliud quodcumque genus alienationis huius exemptionis priuilegium infringere debere uel uiolare. Si autem in preiuditium huius exemptionis aliquid precipiti consilio vel heredes uel alii nostri successores seu per infeodationem seu per aliud quodcumque genus alienationis aliquid de facto fecerint, irritum esse uolumus et omnino non tenere. Ad huius igitur rei euidentiam et nostre diffinationis (sic) stabilitatem perpetuam, paginam presentem autentici sigilli nostri inpressione insignimus et perpetuo robore ualituram dominorum imperatorum Ottonis et Friderici sigillis confirmauimis cum istorum testium subscriptione: Vlricus comes de Chlamme, Otto Tvomaduocatus, Vlricus de Valkenberch, Hadmarus de Chvnringe, Albero et Hadmarus filii eius, Wichardus dapifer, Chadoldus et Wichardus filii eius, Vlricus Strivno, Rvdolfus de Potindorf, Adeloldus de Chiowe, Ditmarus de Lihtestaeine, Otto de Chrems, Hadmarus de Poumgarten, Hermanus de Chranchperch, Vlricus esilo, Perhtolt de Wiedervelt, Otto de Perhtoltstorf, Otto de Pirboum, Vlricus de Chaernebrvnne, Vlricus de Marbach, Perhtolt dapifer de Emberberch, Heinricus de Prvnne, Livpoldus pincerna, Alber de grimmestaeine, Rvpreht stal, Ditmarus de Chvlivbe, Herbort de Volkenstorf, Ditricus de Windeke, Deinrat capellarius, Apoldus et Heinricus camerarii et alii quam plures. Acta sunt hec in prato iuxta Naerdaen, Peracta in Dornbach, Data Wienne per manus Vlrici notarii. XVI. kalendas Julii, Indictione I. Anno incarnationis domini MCCIIII. (sic) Regnante domino Friderico Romanorum Rege et Rege Sicilie glorioso, Anno Regni eius II. Regni vero sicilie XV.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 563-566
Original dating clause: XVI. kalendas Julii
Editions:
- Stülz, Geschichte von St. Florian, pag. 287.
Comment
Die Chronologie ist hier sehr verwirrt, da der Schreiber statt 1214, was er schreiben wollte, 1204 geschrieben hat. Es muss jedoch 1213 gelesen werden, wohin auch die Indiction und die Regierungsjahre K. Friedrich's II. weisen.Language:
Places
- Wien
St. Florian, Stiftsarchiv, Urkunden (900-1797) 1213 VI 16, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-StiASF/StFlorianCanReg/1213_VI_16.1/charter>, accessed at 2024-11-18+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success