useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (900-1797) 1241 I 18
Signature: 1241 I 18
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
18. Januar 1241, Apud Chotwicum (bei Göttweig?)
Friedrich II., Herzog von Österreich, bestätigt alle Begünstigungen, welche sein Vater dem Stift St. Florian erteilt hat.
Source Regest: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 95-96, Nr. 90
 

cop.
Aus einem Codex des 13. Jahrhunderts

    x
    Fridericus dei gratia dux Austrie et Stirie et dominus Carniole omnibus hoc scriptum inspecturis salutem. Licet generaliter ymago ad ymaginem condita omnium conditoris, prout sue deposcit condicionis qualitas, suo sit opifici ad antidota obligata, specialiter tamen in sublimi constituti tanto sunt ei ampliori obnoxii famulatu, quanto potioribus ipsos beneficiis sua fecit prouidencia pre ceteris principari. Cum itaque gratie a deo nobis habundancius exhibite desideremus existere non ingrati, progenitorum nostrorum uestigiis inherentes in hiis maxime, que decorem domus domini quo ad nitorem exornant, consciencie (sic) respiciunt et augmentant, singula iura, que pie memorie pater noster simul cum reliquis condicionibus quocumque nomine censeantur, ecclesie sancti floriani gracioso animo ac pia deuocione noscitur concessisse, ob dei reuerenciam, quemadmodum in instrumento suo plenius est expressum, tenore presencium confirmamus uolentes, ut nullus huic nostre confirmacioni pariter et iuribus concessis ausu debeat temerario contraire. Vt autem huiusmodi nostre deuocionis confirmacio simul et iuris concessio perpetui roboris obtineant firmitatem, presens scriptum sigillorum nostrorum karaktere roboratum eidem ecclesie duximus concedendum coram testibus subnotatis: Livpoldo preposito Ardacense (sic), magistro Ulrico protonotario de chirchperch, Gotschalco de Hollabrunne, Vlrico de Ruspach, Friderico de Weitiginstorf, Gunhtero de Hag plebanis et aliis quam pluribus, quorum non sunt nomina presentibus adnotata. Acta sunt hec Anno domini MCCXLI. Datum apud chotwicum XV. kalend. februarii, Indictione XIIII.
    Source Fulltext: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 95-96, Nr. 90

    Original dating clauseXV. kalend. februarii

    Editions
    • Stülz, St. Florian. 311.


    LanguageLatein
    Places
    • Apud Chotwicum (bei Göttweig?)
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.