Charter: Urkunden (900-1797) 1272 IV 24
Signature: 1272 IV 24
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
24. April 1272, St. Florian
Chunrat, Propst von St. Florian, beurkundet, dass eine Streitigkeit zwischen der Propstei St. Florian und Colo von Linthe wegen einer Hube zu Salmansleiten durch Schiedsrichter beigelegt worden ist.Source Regest: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 385-386, Nr. 419
Aus einem Codex des 15. Jahrhunderts in St. Florian
Vniuersis presentes literas inspecturis Chunradus dei gracia prepositus et Conuentus ecclesie sancti Floriani salutem in domino. Quoniam humane nature fragilitas ad dissenciendum promptissima repperitur, ideo cautum est, vt res gestas scripti series ad eternam memoriam prosequatur. Propter quod vniuersitati uestre cognitum esse cupimus per presentes, quod lis, que vertebatur inter nos et colonem de Linthe et suam parentalem super vna Huoba in Salmansleiten et duabus areis ibidem taliter est mediantibus nobilibus et honestis viris quam pluribus conposita et sopita, quod ipse Kolo et Dietricus et Hainricus fratres sui, filie quoque sororis sue Alhaidis et Osanna, nec non filia fratris sui Margareta et Heinricus frater eius cum ceteris consangwinitatis linea sibi iunctis dictam Hubam cum areis adiacentibus ad manus nostras resignauerunt, abrenunciantes omnimodis iuri suo, quod asserebant habere in predictis areis et Huba, quo facto ad instantiam plurimorum, quia sic fuerat arbitratum, dicto Koloni et Parentele sue hanc fecimus graciam, quod a festo Georii nunc viginti annis possidere debent sepedictam Hubam cum areis, interposito tali pacto, quod in Natiuitate beate virginis singulis annis, officiali nostro Sexaginta denarios sunt daturi, quo semel pretermisso vacabit Ecclesie nostre cum areis dicta Huoba. Item si de sepedicta Huoba vel de areis quitquam vendiderint vel distraxerint vel obligacione aliqua alienauerint, ex tunc iterum omni contradiccione remota ipsa Huba cum areis redibit ad legittimam possessionem Ecclesie nostre pleno iure Ita, si infra hunc terminum, quem dedimus, fuerit sepe dicta Huba a possessoribus suis in aliquibus deteriorata, hoc vltimus, qui eam possederit, Ecclesie nostre recuperare tenetur et in integrum emendare. Et ne prefatus Kolo vel aliquis vel aliqui prescriptorum consangwineorum siue successorum suorum elapsis viginti annis prememoratam Hubam cum areis sepe dictis sibi audeant in nostrum preiudicium vendicare, jn testimonium huius rei presentem paginam scribi fecimus Sigilli nostri nec non sigillorum domini de Harthaim Chunradi et domini Heinrici de Hage Scribe anesi et domini M. Puhanm (Preuhauin?) munimine roboratam, testibus subnotatis: dominus Fridericus de Walde senior et filius suus, Fridericus de Lapide et Leutoldus filius suus, de Eschelperch dominus dietericus Officialis (in altero Codice: de Ebesperch dominus dietericus Officialis), dominus Hainricus de Hage Milites. Otto de Grillenperge, Fridericus Genshil, Fridericus de Lantzenperge, Albertus de Hautzenpach, Chunradus de Rorbach, Otto de Vtzinge, dominus Ruegerus Prueschinch, Otto de Harthaim, Wernhardus de Harthaim, Otto de Emlinge, Seyfridus de Walichinge, hic de villa, Engelschalcus aput valuam, Chunradus de ainsidel, Weichhardus et Hainricus fratres, Wilhelmus aput pontem et Siboto frater suus, Hugo cocus et suus frater et ceteri quam plures. Acta sunt hec in domo sancti Floriani Anno domini M. CC. LXXII. Indicione XV. in die sancti Georii martiris.
Source Fulltext: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 385-386, Nr. 419
Original dating clause: in die sancti Georii martiris
Language:
Places
- St. Florian
St. Florian, Stiftsarchiv, Urkunden (900-1797) 1272 IV 24, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-StiASF/StFlorianCanReg/1272_IV_24/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success