useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (900-1797) 1275 II 23
Signature: 1275 II 23
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
23. Februar 1275, Linz
Chunrat Wachrainer, Bürger zu Linz, gibt zwei Weingärten in der Wachau zum Seelgerät nach St. Florian.
Source Regest: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 422, Nr. 462
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv St. Florian (www.stift-st-florian.at)

Mit Siegel. Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    In nomine domini Ego Chunradus wachrainarius Ciuis Lincensis presenti scripto protestor, quod pie deuotionis affectu permotus pro mee et Chunigundis vxoris mee animarum remedio de ipsius consensu duas vineas in Wachowe videlicet unam sitam in loco, qui dicitur stainwant et aliam eidem contigue adiacentem, ad me iure, quod purchreht vulgariter dicitur, pertinentes Ecclesie sancti Floriani contuli sub hac forma, quod me viam uniuerse carnis ingresso, etiam vxore mea superstite memorate vinee vnacum ipsarum decimis, quas ab ecclesia teneo iam prefata, in ipsius Ecclesie transeant libere dominium atque usum. Fratres vero eiusdem Ecclesie singulis annis in anniuersario obitus mei die pro salute anime mee quatuor libras operibus misericordie impendere tenebuntur, scilicet Conuentui in refectorio liberaliter ministrando et elemosinas pauperibus distribuendo et quidquid residium fuerit, ad opus Monasterii deputando. Omnia insuper suffragia pro mea et vxoris mee facient inperpetuum animabus, que pro loci fratre sacerdote communiter facere consueuerunt. Ratum quoque habebunt, quicquid de decimis, quas de ipsorum concessione a Chunrado Hofstetensi absolute comparatas ab ecclesia teneo, pro voluntate mea duxero ordinandum et eas sine cuiuslibet emolumenti exactione illi conferent, quem in ipsis decimis post me declarauero successorem. Predicte tamen ordinationi talem conditionem includo, vt liberum mihi sit ante mortem meam memoratas vineas vendere vel obligare, si extreme ad hoc conpulerit me, quod deus auertat, necessitas paupertatis, cum in casibus futuris nemo habeat certitudinem sui status. Testes huius rei sunt domini Marquardus viceplebanus in Linza et Otto Rugehalmus miles, Vlricus Judex, Vlricus filius Mutarii, Hainricus ashaher, Eberhardus apud portam, Wisinto frater wachrainarii, Ditmar de Euirdinge, Levtwein, Vlricus seidinswanz, ciues in Linza et alii quam plures, qui presentem ordinationem audiuerunt pariter et uiderunt. Vt autem ista robur perpetue optineant firmitatis, presentem litteram de hiis confectam et sigillo Ciuitatis munitam Ecclesie tradidi memorate in confirmationem et noticiam ampliorem. Actum et Datum in Linza Anno domini M. CC. LXX. V. VII. kalendas Marcii.
    Source Fulltext: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 422, Nr. 462

    Original dating clauseVII. kalendas Marcii



    LanguageLatein
    Places
    • Linz
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.