useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (900-1797) 1297 IV 14
Signature: 1297 IV 14
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
14. April 1297, St. Florian
Leutolt von Wald verkauft in seiner Eigenschaft als Vormund der Kinder des Eberhart von Hag dem Pfarrer Otto von St. Florian ein halbes Pfund Pfennige auf einem Hof zu Grünbrunn in der Pfarre Neukirchen an der Ipf.
Source Regest: OÖUB 4 (Wien 1867) S. 253-255, Nr. 281
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv St. Florian (www.stift-st-florian.at)

Mit drei hängenden Siegeln. Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    In nomine domini amen. Ego Leutoldus Miles dictus de Wald notum facio vniuersis presentem litteram inspecturis, quod domina quedam Matza relicta Meingodi Ruffi de anaso prebendata ad sanctum Florianum domino Ottoni plebano nostro ibidem vi. libras denariorum commiserat tali modo, vt ei redditus aliquos compararet, de quorum prouentibus ipsa vite sue temporibus necessitatem suam quoquo modo suppleret, ita tamen, quod ius proprietatis emptorum reddituum ante et post mortem suam ecclesie sancti Floriani remanere deberet. Igitur cum Eberhardus de Hag amicus meus decessisset et v. pueros scilicet Ottonem, Sifridum, Margaretam, Otiliam et Sophiam vidue sue domine Elyzabeth superstites dimisisset, ipsa relicta post aliquot annos planctus abiectis vidue pannis alium virum duxit, quem cum ad terram alienam videlicet in Pruziam, de qua ipse oriundus fuerat, sequeretur, Margaretam quoque seniorem illiam secum deduceret, alios pueros dictos cum Omnibus rebus ad eos spectantibus mee fidei de consangwineorum omnium consilio recommisit. Verum vt eisdem aput dominos, a quibus infeodandi erant, optinerem maiora, pro redempcione corum aliqua minora me vendere oportebat. Predicto itaque plebano ecclesie sue nomine comparante quoddam predium in Gruenprunne uidelicet medie libre redditus, quod ad ipsos pueros iure preprietario pertinebat, vendidi cum manu puerorum pariter et consensu et consilio amicorum pro illis inquam vi. libris denariorum, quas primo dicta domina Matza domino plebano dederat ad seruandum. Hii ergo medie libre redditus ad custodiam ecclesie vice dotis debent proprie pertinere. Custos vero. quicunque fuerit, prefate domine Matze de isto medio talento pro supplecione prebende sue, quamdiu vixerit, prouidebit. Sed post mortem eius pertinere debent dicti redditus ad nocturnum lumen olei ardentis in lampade ante altare, quod volente deo de nouo constructum fuerit in Ecclesia in honore sacrosancti corporis et preciosissimi sanguinis domini nostri Jesu christi vel in veneracione ipsius sanctissime Trinitatis. Preterea ne quisquam prefatorum puerorum tam presencium quam absencium pretactam ecclesiam in possessione libera et quieta empti predii valeat impedire, impetere uel grauare, me ipsum primo pro ecclesia responsalem exhibeo et tutorem permitto. Hoc ipsum permittet mecum Dominus Sifridus de Grillenperg Gener meus et auunculus puerorum et Albertus de Wolfstain consobrinus meus et ipsorum amicus et super omnibus dampnis, que ex hac empcione sepedicte ecclesie fortassis poterunt euenire, nos et nostra cum fide ad emendandum integraliter obligamus tam diu, quousque prefati pueri ad etatem legitimam peruenerint et perfectam, et si tunc istud priuilegium per se voluerint ad placitum couuentus sigillis propriis innouare, statim a promissione nostra fideiussoria erimus absoluti. Medio vero tempore super hoc negocio presentem damus paginam principaliter domini Hainrici de volchensdorf ac deinde nostrorum etiam sigillorum muniminibus roboratam. Testes huius rei sunt Dominus Otto Wolfstain, dominus Ditmarus Wolfstain, Ditricus de Pruka, Hertwicus de Pruk, Haidenricus de Volchensdorf, Fridericus de Hag, Herwordus de Chremsdorf, Ditricus latinus, Friedericus Swainpech et alii quam plurimi fide digni.||
    Actum Anno domini M°.CC°.LXXXX°.VII°. die pasche Sanctorum Martirum Tyburcii et valeriani in domo sancti Floriani.
    Source Fulltext: OÖUB 4 (Wien 1867) S. 253-255, Nr. 281

    Original dating clausedie pasche Sanctorum Martirum Tyburcii et valeriani



    LanguageLatein
    Places
    • St. Florian
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.