Charter: Urkunden (900-1797) 1297 IV 20
Signature: 1297 IV 20
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
20. April 1297, o. O.
Conföderationsurkunde zwischen den Klöstern St. Pölten und St. Florian.Source Regest: OÖUB 4 (Wien 1867) S. 255-258, Nr. 282
x
Reuerendis in christo patribus dominis et amicis Einwico venerabili preposito, Heinrico decano Totique Conuentui Ecclesie Sancti Floriani Ekhardus dei gracia prepositus, Albertus decanus Totusque Conuentus Ecclesie Sancti Ypoliti cum deuotis oracionibus sinceram et fraternam in domino caritatem. Pensantibus nobis et animo sollicite reuoluentibus, quod vita hominum velut nuncius precurrens et tamquam vmbra velociter transeat sitque velut nauis, cuius vestigium in aquis fluctuantibus non cognoscitur, et tanquam auis ae¨ra transuolans, cuius itineris argumentum penitus ignoratur ita, vt homo iam floridus et amenus in ictu oculi velut lanugo, que flatu venti tollitur et tanquam fumus diffusus in ae¨re in nichilum quodamodo redigatur nec tunc sciri possit, quis nostrum dignus sit odio vel amore, visum fuit nobis super omnia expedire, vt viri spiritales, qui ea solum querere debent, que sursum sunt, non que super terram, decurrencia vite sue tempora sic preordinent, sic prouideant, sic disponant, vt labore suo sic transitorio quietem perpetuam valeant emercari. Ad quod vtique fiendum nichil adeo credimus profuturum, quam ut fusis pro inuicem piis obsecracionibus placabilem sibi reddant supernum iudicem, qui in ira misericordie recordatur. Si enim secundum statum exterioris hominis, qui sibimet quadamodo prestare potest amminiculum, in caritate iubemur inuicem documentis apostolicis supportare, videtur oportunius et multo saluti congruencius, vt interior homo noster, qui disiunctus a corpore nichil sibi prodesse poterit, bonorum operum exerciciis et caritatiuis oracionum suffragiis adiuuetur. Cvm igitur religiosorum ecclesie federe singularis dileccionis adiunate vigili cura semper ad hoc intendere debeant, vt, qui nexu carnalis amoris hie fideliter coniunguntur, solutis etiam corporibus in spiritu feliciter congregentur, ecce nos iuxta salubrem aliorum ordinum consuetudinem ad vnionem nostre fraterne fidei vos recipientes decreuimus vobis cunctisque vestris successoribus tam in vita quam in morte plenum dare participium omnium piarum actionum, que per nos ex nunc in antea operata fuerint clemencia saluatoris, ad hoc nichilominus uobis astringi volentes, vt, siquis confratrum vestrorum fraterni amoris gracia uel alio quocumque casu ecclesiam nostram uisitare voluerit, in Infirmatorio sev alias, vbi Prelato placuerit, se recipere debeat prebendam ibidem, que nostris fratribus ministrari solet, integraliter percepturus, nisi forte ipse Prelatus hospitalitatis gracia vberiora sibi caritatis beneficia in mensa propria voluerit exhibere. Statuimus etiam, vt, cum aliquis vestri consorcii vocante domino decesserit sacerdotum, Camerarius uel alter habens ordinare de vestibus mortuorum, diem obitus eiusdem nostro Monasterio pretio baioli de vestibus ipsius defuncti recepto per litteras debeat intimare. Prepositus vero vel decanus avdita morte fratris defuncti mane Capitulum conuocabit et lecta littera coram eis vniuersi capitulares pro absolucione eiusdem fratris disciplinam reeipiant corporalem dicendo interim illos psalmos, qui pro nostris fratibus et benefactoribus dici in Capitulo consueuerunt; qui autem capitulares non fuerint, siue clerici fuerint uel conuersi, de manu decani finito capitulo similem recipiant disciplinam. Quo facto ipse decanus nomen defuncti libro ascribi faciet mortuorum. In eadem etiam nocte, si festum non impediat, cum sollempni compulsacione maiores vigilie cantabuntur et missa in mane communiter pro defunctis singulis etiam sacerdotibus nichilominus legentibus in sequestro. Quodsi forte aliquem eodem die ex casu abstinere contigerit, die, que proximo sibi vacauerit, suplere tenebitur, quod neglexit. Si autem festum aliquod interueniens in ipsa nocte, qua mors defuncti nunciata fuerit, vigilias impediat siue missam, fiet nocte, que uacauerit, subsequente. Infra cuius etiam tricennariumquilibet nostrorum sacerdotum tres Missas pro defuncto tenebitur celebrare, alii vero sacerdocii caracterem non habentes vnum legent psalterium, conuersi autem et sorores trecenta dicent Pater noster Salutacionem beate virginis cuilibet adiungentes. Item si aliquis fratrvm vestrorum infra sacerdocium constitutus aut clericus, conuersus uel soror viam vniuerse carnis ingressus fuerit, nunciate nobis eiusdem obitu quinque psalmi consueti cum collecta pro requie ipsius in Capitulo dicentur fietque eadem nocte in vigiliis et mane in Missa ipsius commemoracio specialis, Sacerdotum autem quilibet vnam infra ebdomadam proximam, nisi legitime prepeditus fuerit, dicet missam, alii vero infra sacerdocium existentes pro eodem legent vigilias, conuersis et sororibus adiuncta salutacione beate virginis centum dicentibus Pater noster. Fratres etiam vestros et benefactores defunctos a tam salubris statuti gracia nolentes excludere Missam vnam defunctorum premissis maixibus vigiliis et sollempni compulsacione pro omnibus eisdem in vigilia beati Andree Apostoli statuimus annis singulis celebrandam. In quo etiam die, vbi videlicet fieri solet memoria mortuorum, Kalendario sic volumus annotare: Commemoracio confratrum et sororum de Congregacione Sancti Floriani defunctorum. Verum cum et nos adhuc in carne viuentes diuine bonitatis misericordia simus egentes, vt status nostrarum Ecclesiarum tam in rebus quam etiam in personis saluus et incolvmis deoque placitus perseueret, placet nobis, vt quilibet sacerdos nostrorum Conuentuum tres missas, vnam de Sancta Trinitate, alteram de beata virgine terciam de Omnibus sanctis ita, vt hec Collecta: Deus, qui caritatis dona etc. prime semper Collecte sub vna iungantur (sic) conclusione infra aduentum domini deuote et inpretermisse perpetuo debeat celebrare, constituti vero infra sacerdocium vnum legant psalterium, Conuersi quoque et sorores per singulas ebdomadas aduentus domini cum salutacione beate virginis dicant centies Pater noster. Et ne quispiam nobis succedencium de ignorancia huius religiosi voti valeat excusari, ipsam formam compromisse fraternitatis libro Regule annotari fecimus in die, que vigiliam Sancti Andree precedit, in nostris Capitulis annis singulis pro lectione Regule recitandam Nichilominus hoc addentes, quod, si quis de nostris consorciis duobus desidia huius laboris socius existere noluerit, sit etiam a gracia, que sequitur, penitus alienus sic, vt nomen eiusdem alteri Monasterio, cum obierit, non scribatur sed proprie ecclesie suffragiis tantummodo sit contentus. Si vero aliquis ad portanda premissi laboris onera sese obligauerit et per effectum id ipsum explere non curauerit, vtpote delusor fraterne fidei cum Dathan et Abyron sorbeatur. Formam igitur eius confraternitatis vestro reponendam Sacrario cum nostris Sigillis in scripto redactam vestre caritati transmisimus petentes, vt et vos similem caucionem cum vestris sigillis nobis super eodem caritatis vinculo remittatis.||
Acta sunt hec autem Anno domini M°.CC°. Nonagesimo septimo xii. Kalendas Maii.
Acta sunt hec autem Anno domini M°.CC°. Nonagesimo septimo xii. Kalendas Maii.
Source Fulltext: OÖUB 4 (Wien 1867) S. 255-258, Nr. 282
Original dating clause: xii. Kalendas Maii
Language:
Places
- o. O.
St. Florian, Stiftsarchiv, Urkunden (900-1797) 1297 IV 20, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-StiASF/StFlorianCanReg/1297_IV_20/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success