useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (900-1797) 1298 XII 01
Signature: 1298 XII 01
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1. Dezember 1298, Nürnberg
König Albrecht bestätigt die Freiheiten des Klosters St. Florian.
Source Regest: OÖUB 4 (Wien 1867) S. 291-292, Nr. 313
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv St. Florian (www.stift-st-florian.at)

Das Siegel hängt an roten Seidenfäden. Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    Albertus dei gracia Romanorum Rex semper augustus Omnibus Sacri Romani Imperii fidelibus jmperpetuum. Dum diuorum Imperatorum et Regum Romanorum Illustrium jnclite recordacionis predecessorum nostrorum pia gesta mente reuoluimus ac interne consideracionis oculis perspicimus diligenter, vt eorurn iustis exemplis nostra coaptemus vestigia, in voto gerimus atque desiderio pleniori Sperantes, quod ex eo, quod Ecclesias et Ecclesiasticas personas diuino cultui deputatas pleniori pre ceteris gracia confouemus, Concessa nobis a supremo Rege Regente et gubernante omnia, salus et gracia debeat ampliari. Noscat igitur presens etas et futuri temporis successura posteritas, quod nos exempla eorundem nostorum predecessorum, quantum is annuerit, qui dat omnibus affluenter, sequi in uia largitatis, clemencie et rectitudinis cupientes uenerandam domum sancti Floriani Ordinis beati Augustini Patauiensis dyocesis a diuis Imperatoribus et Regibus clare memorie nostris antecessoribus multis dotatam libertatibus et honorum titulis insignitam amplexantes, quemadmodum iidem nostri antecessores vlnis gracie et beneficencie specialis ipsam in nostram et sacri jmperii tuicionem et proteccionem recipimus specialem cum personis et rebus omnibus attinenciis ad eandem, Approbantes insuper, jnnouantes et confirmantes omnia omnino jura, donaciones, libertates et gracias, quas a diuis Imperatoribus et Regibus Romanorum Illustribus usque ad hec tempora dicta Domus habuit ab antiquo, Et mandantes nichilorninus omnibus et singulis Regio hoc edicto, nequis Imperii nostri fidelium, cuiuscunque preeminencie, condicionis seu status existat, memoratam domum vel personas deo famulantes ibidem presumat aliqatenus molestare aut jura ipsius infringere seu libertates concessas quomodolibet uiolare. Nulli ergo omnino homiuum liceat hanc nostre maiestatis approbacionis, jnnouacionis et confirmacionis paginam infringere vel ei ausu temerario contraire. Quod qui facere presumpserit, grauem nostre maiestatis indignacionem se nouerit incurrisse. In cuius rei testimonium presens scriptum Sigillo nostro iussimus communiri. Signum Domini Alberti Romanorum Regis Inuictissimi. Datum apud Nuremberch kalendis Decembris Anno domini M°. CC°. Nonagesimo Octavo, Indictione XIIma Regni uero nostri anno Primo.||
    Monogramma.
    Source Fulltext: OÖUB 4 (Wien 1867) S. 291-292, Nr. 313

    Original dating clausekalendis Decembris



    LanguageLatein
    Places
    • Nürnberg
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.