Charter: Urkunden (900-1797) 1338 VII 01
Signature: 1338 VII 01
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1. Juli 1338, Passau (Patauie)
Bischof und Kapitel zu Passau genehmigen die Übergabe des Hofes zu Anger an das Kloster St. Florian.Source Regest:
OÖUB 6 (Wien 1972) S. 273f., Nr. 269
OÖUB 6 (Wien 1972) S. 273f., Nr. 269
Current repository:
Stiftsarchiv St. Florian (www.stift-st-florian.at)
Stiftsarchiv St. Florian (www.stift-st-florian.at)
Mit zwei hängenden Siegeln.
Material: Pergament


Nos Albertus dei gratia Episcopus Patauiensis Omnibus et singulis tam presentibus quam futuris volumus esse notum, Quod affecti zelo specialis deuotionis, quam ad domum sancti Floriani Canonicorum Regularium Ordinis sancti Augustini nostre Dyocesis, que a predecessoribus nostris sue fundationis traxit originem, gerimus, Commendantes quoque laudabilem intentionem Nobilis viri Ottonis de Lonstorf fidelis nostri ac Rytze vxoris sue Nec non venerabilis Ottonis Ecclesie nostre Decani filii eorundem, qui pro remedio et salute animarum suarum atque progenitorum suoruin Curiam sitam in Anger cum omnibus juribus et pertinentiis suis Cultis et incultis, quam a nobis et Ecclesia nostra in feodum obtinebant, prefate domui sancti Floriani perpetue possidendam et fruendam donauerunt et tradiderunt. Eandem donationem et traditionem de Consensu vnanimi Capituli nostri gratam et Ratam habentes approbavimus et approbamus, proprietatem dicte Curie in Anger ac Dominium vtile et directum eiusdem dicte domui sancti Floriani Dantes et Concedentes, Harum testimonio litterarum Nostri ac prefati Capituli nostri Sigillorum appositione munitarum. Datum Patauie Anno domini M°. CCC°. XXXmo. Octauo In octava Natiuitutis Beate (sic) Johannis Baptiste.
Source Fulltext: OÖUB 6 (Wien 1972) S. 273f., Nr. 269
Original dating clause: Octauo In octava Natiuitutis Beate (sic) Johannis Baptiste
Comment
(cf. 1338 am 28. Juni.)Language:
Places
- Passau (Patauie)
St. Florian, Stiftsarchiv, Urkunden (900-1797) 1338 VII 01, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AT-StiASF/StFlorianCanReg/1338_VII_01/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success