Charter: Urkunden Stift Eberndorf 2
Signature: 2
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1106, Dobrendorf
Gründungsurkunde von Eberndorf - notes extra sigillum:
- Dorsual: Eberndorf, 1106 Vidimus, Vütring, 1. März 1485. (Victring) Vidimus super donatione comitis Cazelin
Current repository:
Stiftsarchiv St. Paul im Lavanttal (www.stift-stpaul.at)
Stiftsarchiv St. Paul im Lavanttal (www.stift-stpaul.at)
Material: Pergament, Papier
In Nomine patris et filii et spiritus sancti. Ego Udalricus dei gratia sancte Aquilegiensis ecclesie Patriacha cunctis fidelibus Christi tam futuris quam presentibus sub christiano nomine viventibus spem salutis eterne ad dominum deum patrem habentibus. Notum facio quod Comes Catzelinus omne predium suum cum omni familia sua pro suis suorumque parentum delictis aquilegiensi ecclesie in proprietatem cum omni iustitia sibi pertinenti tradidit, eo videlicet tenore ut fratribus ubi sepultus iaceret ibidem deo servientibus et iugiter orationibus pro eorum delictis deum patrem exorantibus semper servire deberent. Qui postquam migravit ex hoc seculo in Episcopatu Saltzeburgensi proprio allodio suo Goethelich sepultus fuit. Nos vero habito Consilio venerabilium fratrum nostrorum Elnardi Polensis Riwini Concordiensis Hartwici Tergestini Episcoporum et aliorum confratrum nostrorum in nostrum episcopatum nostros legatos eum transducere et apud Sancte Marie Ecclesiam Jun in proprio allodio suo Dobrendorf sepelire fecimus ac deinde maiorem ecclesiam ibidem edificare iussimus atque ad dedicandam illam dilectum fratrem nostrum Rivinum Concordiensis Ecclesie prescriptum Episcopum misimus villam Goehtelich et villam Dobrendorff cum omnibus ad eas pertinentibus cultis et incultis cum omni familia et quidquid Cokenn Prilepp Gablarn et in aliis villis. prefatus Comes possidebat et montes Chulm Chrugll Unastah cum omni nemore quod est iuxta predictum montem (sic!) a monte qui dicitur Junberch usque ad Zelach cum venationibus piscationibus cum omni iure ipsorum cum decimis Graetz et decimis Jun . et quatuor plebibus et servitiis earum quarum una est Ras. due Jun ad Sanctum Cantianum et sanctum Michaelem una Gratz in dotem prefate ecclesie sancte Marie ad serviendum Canonicis bonam vitam ibidem ducentibus Et tradidimus quatenus quitquit (sic!) in huius laborioso certamine seculi contra omnium bonorum remuneratorem deliquimus hiis deo reconciliari possemus. Nos ergo auctoritate patris et filii et spiritus sancti. Et sancti Petri principis apostolorum et nostra istam ordinationem confirmamus. Et quicumque hanc ordinationem infringere in beneficiando vel quolibet alio modo presumpserit. dantes et accipientes vinculo anathematis percutimus et perpetua maledictione cum Dathan et Abyron eos maledicimus. Anno dominice Incarnationis Millesimo centesimo Sexto Indictione quarta decima. actum in villa Dobrendorf feliciter. Et ut hoc ratum et irrefragibile semper permaneat Impressione nostri Sigilli firmari iussimus. Huius rei testes sunt Weriandus. Willehalmus. Walchunus filius suus. Rudolfus. Gundachrus. Engelbertus. Eppo. Reynoldus Gundramus Adelwardus Gumbertus Ernst Cholo Udalricus Hybardus Perengerus Geroldus Adelwardus Rudigerus filius suus Richardus Pechelinus Liutoldus Et alii quam plurimi. ( Vidimus ) Nos Johannes dei gratia Abbas Martinus Prior Totusque Conventus Monasterii Victoriensis ordinis Cisterciensis Saltzburgensis diocesis Recognoscimus per presentes quod ad instantiam Reverendi in Christo patris et domini domini Leonhardi prepositi in Oberndorf ..... presentem pergamenam omni forma et mode verbo ad verbum cum originali littera concordare Sigilloque de cera committi in Cordula canape appendente, sanam integram et illesam non abrasam neque in aliqua sui parte suspectam transummendo vidimus. Legimus ac manibus nostris contrectamus, decremus. ut Eidem veluti originali in omnibus et per omnia stetur credatur et fides plena adhibeatur. In cuius rei testimonium hoc presens transsumptum sero vidimus inde confici et nostri Conventusque nostri sigillorum communiri fecimus Datum et actum in Monasterio nostro victoriensis prima die Mensis Martii Anno domini Millesimo quadringentesimo octuagesimo quinto.
Source Fulltext: Peter Peusquens
Editions:
- Monumenta Carinthiae 3,530
Places
- Dobrendorf
Sankt Paul im Lavanttal, Stiftsarchiv, Urkunden Stift Eberndorf 2, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-StiAStP/EUK/10/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success