useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (827-1854) 1122
Signature: 1122
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1122, Schloss Willeheringen (Wilhering?)
Reginmar, Bischof von Passau, bestätigt einen Tausch zwischen den Canonikern von Passau und dem Abt von Formbach.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 158-159
 

orig.
Current repository
BayHStA München

Das Siegel, welches aufgedruckt war, verloren. Material: Pergament
    x
    In nomine sancte trinitatis. Ego Reginmarus Patauiensis episcopus cunctis fidelibus notifico concambium, quod inter canonicos sancti Stephani et formbacensem abbatem Wirentonem factum est, quod, ut posterorum noticie liquido elarescat, sigilli nostri testimonio confirmamus. Predictus namque abbas per manum aduocati sui comitis Herimanni dedit patauiensi ecclesie duos mansos apud sulzbach pro decimatione, que est inter fluuium enum et riuum formbach et uallem quandam superius terminalem, quam cum dimidia houba ad Walmesheim per manum aduocati nostri Oudalrici in mutua uicissitudine ei dedimus. Huius rei sunt testes Regingerus de toumoltesheim, Regingerus et Werenhardus filii eius, Isinrich de annendorf, Engilram de merremos, waltchoun de mulcheim, Walthere de Fustrize, Walthere de lengenouwe, Werinhart de haganouwe, Perhtolt de heidendorf. Preterea concedo et episcopali banno confirmo, ut ecclesia Sancti Martini in eodem formbacensi loco sita parrochia sit plebis, que in prescripta terminatione habitat, et baptismum et sepulturam cunctaque ecclesiastica sacramenta a prenominato abbate Werintone et omnibus eius successoribus percipiat nullusque alius parrochianus quicquam ibi disponere presumat. Siquis autem eidem monasterio aliquam uiolentiam in hac concessione inferre presumpserit, a deo se damnandum et nostro banno constrictum sciat, donec eidem ecclesie digne satisfaciat. (Von aussen, aber dieselbe Hand:) Anno dominice incarnationis millesimo C.XXII. factum est hoc concambium in castello Willeheringen Et eodem anno defunctus est comes hermannus aduocatus noster.
    Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 158-159
    Editions
    • Mon. boic. tom. IV. pag. 127.


    LanguageLatein
    Places
    • Schloss Willeheringen (Wilhering?)
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.