Charter: Urkunden (827-1854) 1155
Signature: 1155
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1155, o. O.
Gebhard, Abt von Wilhering, beurkundet die Erwerbung einiger Güter zu Hiting und Rute von Seite seines Klosters.Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 275
Current repository:
Stiftsarchiv Wilhering (www.stiftwilhering.at)
Stiftsarchiv Wilhering (www.stiftwilhering.at)
Mit Siegel.Material: Pergament
C. In nomine sancte et indiuidue trinitatis eiusdemque inseparabilis unitatis. Ego Gebehardus secundus abbas in Vvilheringen. Quia proni sunt sensus hominum ad maliciam et diei malicia sua non sufficit, sunt plerique, quibus non sufficit hoc, quod supergrediuntur et circumueniunt in negotio fratrem et concupiscunt rem proximi sui, uerum etiam iam incipiunt a sanctuario dei, ut hereditatem possideant sanctuarii domini, res ecclesiarum tanto liberius cupiunt et diripiunt, quanto inermes materiali gladio sciunt. Eapropter possessiones ecclesie nostre siue a fidelibus oblatas siue bonis nostris conparatas seu certe concambiis commodius locatas diligenter literis conprehendimus et contra diripientium impetus carte huius auctoritate premunimus, ut sint nobis turris fortitudinis a facie inimici et persequentis. Inprimis ponimus predium, quod situm est in uilla, que uocatur Hitingen, quod conparauimus a Bilhngo de Gvtovva cum omni iusticia, quam habent eiusdem loci conciues in areis, in pratis, in pascuis, in siluis et in conmoditatibus uniuersis, conparauimus, inquam, predium prelibatum VIII. talentis et dimidio hac interposita cautione, quod duo amici ipsius arnoldus scilicet de rotel et Cunradus patruelis eius ipsius rogatu promiserunt nobis se acturos cum filio eiusdem Billvngi, ut iusticiam illam, que sibi iure hereditario ex paterna successione deuenit, cum legitimos adtingeret, abstipularet annos. Si quo minus, x. talenta nobis sine omni contradictione persoluat. Acta sunt hec anno domini M. C. Lv. Indictione IIII. Huius rei testes sunt libere conditionis uiri: Eberam, Ernost. Ministeriales Marquarth, Arnolt, Cunrath. Et de familia domini colonis Cunraih, Eberharth, Adelbreth, Arnolt, Rudewin, Ruthlip, Hug, Friderich. Opere precium esse arbitror, etiam memorie conmendari de predio predicto, quod concambia fecimus conmoda nobis In uilla, que uocatur Burcheim, duobus uiris partem dedimus ipsius predii pro possessione sua, quam ibidem habuerunt, quorum nomina sunt Gerolt et Walthere. Partem quoque dedimus eiusdem predii cuiusdam Heitfolggi de ederamesberge, qui conuersionis habitum assumpsit apud nos filiis ditmaro et Hugoni pro possessione, quam pater ipsorum Heitfogus ibidem possederat ea conditione, ut si absque liberis rebus humanis eximantur, predium, quod ipsis dedimus, dominio ecclesie deueniat. Huius concambii testes sunt Gerolt, Sigeboto, Arnolt, Gebehart. Colligite fragmenta, ne pereant, sermo dominicus ait. Et nos etiam minuta nostra colligimus et mandata literis in posteros transactamus. Ditericus homo quidam censualis istius ecclesie sancte conuersationis habitum apud nos accepit et a nobis accipitur. Hic contulit nobis per manus domini sui Odalrici predium quoddam situm in loco, qui dicitur Růte, ut absque omni contradictione libere illud deo seruientes in hoc loco suis usibus profuturum possideant. Huius rei testes sunt Vvernhart, Cunrat, Lutolt, Eberhart, Vvalther, Adelbrach, Hugo, Sigeboto, Gerolt.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 275-276
Editions:
- Stülz, Geschichte von Wilhering. 471.
Language:
Places
- o. O.
Wilhering, Stiftsarchiv, Urkunden (827-1854) 1155, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-StiAW/Urkunden/1155/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success