useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (827-1854) 1167 VII 14
Signature: 1167 VII 14
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
14. Juli 1167, Ebelsberg
Abono (alias Albinus), Bischof von Passau, bestätigt dem Abbte Gebhard von Wilhering das Burgrecht auf einem Hofe zu Eferding und einen Tausch seiner Vorfahren mit dem Kloster.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 332
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Wilhering (www.stiftwilhering.at)

Mit aufgedrücktem Siegel, das aber abgefallen ist. Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    C. In nomine sancte et indiuidue trinitatis abono dei gratia humilis patauiensium electus omnibus christi fidelibus salutem in perpetuum. Caritas, que foras mittit timorem et inter deum et proximum generat geminum amorem, nos ammonet et hortatur, pauperes christi ac religiosos uiros honorare et diligere ac iustas atque racionabiles peticiones eorum admittere et exaudire. Inde est, quod communicato consilio fidelium nostrorum preces dilecti ac uenerabilis fratris nostri Gebehardi abbatis de Willeheringen effectui mancipauimus et aream, quam Liuppirch et maritus eius Liuphardus beate memorie sepe et maceria circumdatam possederant, de more, quod uulgo in teutonico dicitur Purchreth, Ei et fratribus eiusdem loci ac successoribus abbatibus inbeneficiauimus et prefatam aream ac tria iugera agrorum, que ad ius nostrum et ecclesie nobis commisse pertinent, in manus Rudegeri de Hůlzhusen delegauimus hac interposita coniuentia, ut dominus Gebehardus abbas atque omnes successores sui singulis annis patauiensi episcopo et suis castaldis de prefata area plenariam iusticiam sicut ceteri burigenses in Efridingen persoluant et in omni querimonia sua ad solum patauienssem (sic) episcopum et ad suos yconimos super hac causa et concessione recurrant nullumque aduocatum in pretaxatam uillam pro aliqua iusticia obtinenda inducant. Preterea ad noticiam ponimus omnium fidelium tam futurorum quam presencium, quod quoddam concambium legitimum secundum estimationem hominum contractum est nostris in temporibus in confinio Ebilsperch inter dominum abbatem G. et predecessores nostros. Sepe iam dictus abbas duo curtilia, unum in Tenigen et alterum in Misgkingen ecclesie nostre ad mensam episcopi per manus Heinrici incliti ducis austrie tradidit et aliud dominicale in Ederammesperge, quod claustro suo adiacebat, superadditis quinque talentis per eundem ducem H. aduocatum nostrum recepit. Huius rei isti sunt testes conscripti. De clero Heinricus prepositus sancti Floriani, Oulricus prepositus de ardacher, Otto de Riede, Otto archidiaconus et notarius, Jacobus archidiaconus, Diethmarus capellanus, Albero decanus. Ex laicis autem comes Rapoto de ortenberch, Chunradus iunior de Pilstein, Pabo de Sluenz, Diethricus de Paumgartenperge et frater eius Heinricus, Werigant de Růmentingen, Ernist de Hartheim, Otto et frater eius, Engilbertus de Struben, Poto de Meissingen, Rudeger de aheimen, Rudeger et frater eius Borno de Holzhusen, Ougo de Lonstorf, Alrammus de Oftheringen, Tultinch de Ebilsperge castallus (sic), Albertus de Harde, Walchůnus de harde, Leuthart, Chunrat de Hage, Leutolt de rotenuelse et alius Leutoldus longus. Ut autem hoc factum nostrum semper ratum et inconuulsum permaneat, presentis pagine scripto roboramus atque inpressione sigilli nostri confirmamus. Hec acta sunt anno ab incarnatione domini nostri iesu christi Millesimo Centesimo sexagesimo septimo, Indictione XIII. (sic) Pridie idus Julii. Data eadem die apud Ebilsperch.
    Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 332-333

    Original dating clausePridie idus Julii

    Editions
    • Stülz, Gesch. v. Wilhering. 482.


    LanguageLatein
    Places
    • Ebelsberg
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.