useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (827-1854) 1161
Signature: 1161
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1161, o. O.
Gebhart, Abt von Wilhering, beurkundet die Übergabe der Güter Ederamsberg und eines Hofes zu Rotele an das Kloster Wilhering.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 313
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Wilhering (www.stiftwilhering.at)

Das aufgedruckt gewesene Siegel ist verloren gegangen.Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Ego Gebehardus abbas in Wilhering II. Posterorum memorie conmendare curantes, quomodo circa promotionem loci nostri solliciti possessiones eius, quas certe permodicas inuenimus, dilatare curauimus quasdam concambiis congruis conmodius locantes, quasdam uero terminis augmentatis distendentes, ut fratres deo ibidem seruientes sumptus in hac uita necessarios inueniant et nobis apuddominum maiora mercedis eterne stipendia crescant. Hinc est, quod predium quoddam in uilla Ederamesberga situm a quodam Heinrico de Rotele, qui fuit de familia domini Colonis fundatoris loci huius, pro X et unitalentis argenti conparauimus et possessioni nostre site in eadem uilla, cui colimitabat, adiunximus cum omnibus attinentiis suis, agris, siluis, pratis et pascuis. Delegauit autem nobis prefatum predium idem Heinricus per manus Adelrammi de oftheringen, cuius fidei creditum erat, a quo illud nostra peticione suscepit absque omni contradictione Eberannus de Borzheim, quatinus ecclesie nostre hoc secundum leges et scita maiorum obtineat, si qua per ecclesiastica uel secularia iura persona se postmodum huic traditioni legitime facte obponat. Rogatu quoque nostro contradidit iam dictum allodium idem Eberannvs in manus domini Heinrici de Scovenberg nobilis et potentis uiri, ut, siquis contra iusticiam nostram uenire presumpserit, ipse quanto in seculo potentior, tanto ualentior sit pro nobis turris fortitudinis a facie inimici. Acta sunt hec anno domini M. C LXI. indictione VIIII Friedrico romanorum imperatore, Cunrado patauiensi episcopo, Heinrico duce. Huius rei testes sunt Liberi Wernhart de iugelbach,, Amelbreth de antesine, Eberannus de borsheim, Adelrammus de oftheringen. Ministeriales Vdelricus de Michelenbach, Ortolfus de griezkirchen, Liutoldus et frater eius de sauerstetin, Conradus de Mvlenbach, Sigeboto gneusse, Egino de bosenbach, Gvaltherus de Cůrnberg, Adebreht de Kezing, Arnolt de rotelheim. Item recolat fidelium memoria, quod idem Heinricus de rotele contulit nobis aliud predium situm in uilla, que uocatur Rotele, pro remedio anime sue et fratris sui Gerardi ea conditione, ut ipse habeat in sua potestate; quoad uiuat; post mortem uero eius ecclesia nostra teneat, nisi forte sponte sua prius dimittat. Contulit nobis coram prescriptis testibus per manus Adelrammi in manus Eberanni et ille in manus domini Heinrici de scovenberg delegauit.
    Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 313-314
    Editions
    • Stülz, Gesch. v. Wilhering. 479.


    LanguageLatein
    Places
    • o. O.
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.