useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (827-1854) 1180
Signature: 1180
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1180, Passau
Diepold, Bischof von Passau, bekräftigt einen mit dem Kloster Wilhering unter Abt Gebhart eingegangenen Tausch, betreffend den Zehent in der Scharten und zu Arbenberg, welchen er dem Kloster für einige Besitzungen zu Duringensteten überlassen.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 368-369
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Wilhering (www.stiftwilhering.at)

Mit Siegel. Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    Diethpoldus celesti gratia Patauiensis episcopus cunctis ecclesie sue christique fidelibus salutem inperpetuum. Bonorum et nostrorum maxime predecessorum sequentes exempla pontificum, qui iusta, qui religiosa et que secundum deum fiunt, petentibus prestare consueuerunt, nos quoque in paribus negotiis pauperibus christi difficiles nos et inexorabiles exhibere non debemus, quatinus eorum subleuemur orationibus, quibus, quod conmode petunt, per effectum caritatis impendamus. Vnde scribi et sciri volumus, quod uenerabilis abbas Gebehardvs de Uvilleheringen uir in sancta professione spectabilis atque feruidvs cum suis fratribus nostrisque non paucis fidelibus aput Anesum in nostro sollempni capitulo nos adiit et de concambio sibi et ecclesie nostre conmodo, sicut infra scriptum continetur, optinuit. Petente namque eidem abbati nostrorum consilio fidelium, consensv plebani Arnoldi tunc regentis ecclesiam Crimarsteten decimas in Scharten et Arbenberch per manum nobilis matrone Elysabet monasterii sui patrone tradidimvs et ab ipso quasdam possessiones in Duringensteten sitas in massam bonorum ecclesie Patauiensis recepimus. Item alios quosdam agellos ecclesie Sconheringen pertinentes rogatu sacerdotis ibidem Pilgrini pro agris nostre possessionis cambiendo recepimus. De quibus uniuersis paginam hanc conscribi et sigilli nostri inpressione corroborari, sicut euidens est, dignum et necessarium duximus monentes et futuri temporis successores nostros episcopos in domino rogantes, quatinus tales canbitiones indestructas iugiter uelint conseruare, quo debeant et ipsi suffragiis et precibus fratrum monachorum uidelicet in pretaxata abbatia nobiscum participare. Peracta sunt hec Patauie in celebri capitulo nostro choro presente et uniuerso fidelium nostrorum collegio, anno a natiuitate domini M.C.LXXX, indictione XIII. Testes de choro sunt Fridericus decanus, Dominus Albon, Fridericus archidiaconus, Uvillehalmus archidiaconus, Heinricus scolasticus, Regnboto, Mengotus, Burchardvs, Poppo prepositus, Albertus prepositus, Uvernherus, Gozwinus, Gerhardus.||
    Ex nobilibus laicis Chunradus de Amcynespach, Richker de Wesen, Chadelavs de Falchenstein, Arnolt et frater suus, Rudolf de Sarlinespach, Uvalther de Gocynestorf, Chunrat de Haselbach, Uvernhart de Trasmeshusen, Uvernhart de innerburch, Heinrich de Walde, Heinricus de lonsperch, Arnolt et Egilolf de Trinbach, Gunthart. (?)
    Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 368-369
    Editions
    • Stülz, Geschichte v. Wilhering, 484.


    LanguageLatein
    Places
    • Passau
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.