useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (827-1854) 1264 VIII 24
Signature: 1264 VIII 24
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
24. August 1264, o. O.
Ernest, Abt von Wilhering, bezeugt und genehmigt seinerseits die Stiftung der Pfarre Zwettl durch Ulrich von Lobenstein.
Source Regest: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 324-325, Nr. 347
 

orig.
Current repository
"Schlossarchiv Riedeck"

Mit Siegel.Material: Pergament
    x
    In nomine patris et filii et spiritus sancti amen. Frater Ernestus dictus abbas in Wylheringe Cunctis christi fidelibus tam presentibus quam futuris hanc paginam inspecturis perpetuam in domino salutem. Commendanda sunt memorie litterarum ea, que apud posteros possint oblivionis vel cuiuslibet contrarietatis offendiculo vacillare. Ne humana obliuio negligentie aut litis fiat occasio, Presentibus et futuris notum facimus, quod ex consensu nostro et nostrorum fratrum Dominus Vlricus de lobenstaein fundauit ecclesiam in Zvetlik, que sita est in terminis ecclesie in Greimharsteten, vt ibi sacerdos residens collocetur, qui ipsam inofficiet officiis diuinis fideliter et deuote, cvi tradere tenetur dotem et aream et alia necessaria, vnde commode poterit sustentari. Nos vero frater Ernestus dictus abbas in Wilheringe et plebanus in Greimharsteten ipsi sacerdoti etiam in subsidium uite temporalis cottidianum questum cum minoribus decimis indulgemus. Apud quam ecclesiam recipient sepulturam et alia ecclesiastica sacramenta omnia novalia, que supra dictus dominus Vlricus plantauit tempore uite sue. Illa vero novalia, que pater ipsius felicis memorie plantauit, in ante memorata ecclesia Greimharsteten ecclesiastica recipient sacramenta. Quare tenore presentium protestamur, nullum ius uel aliquam petitionem in collatione ecclesie in Zvetlik ipsum dominum Vlricum uel suos posteros habituros, Solo excepto, quod ipsum sacerdotem defendere et tuere (sic) promisit sine omni emolumento temporali. Plebanus itaque de Greimharsteten sacerdotem sepe dicte ecclesie iristuet et destituet secundum quod sua merita postularint. Vt autern hec rata permameant et illibata, presentem cartam super ea conscriptam fecimus nostri sigilli munimine roborari. Huius rei testes sunt Monachi de domo nostra: frater Chvnradus Prior, Mehtfridus subprior, Otto maior cellerarius, Albrandus custos, Otto cantor, Sifridus infirmarius, Heinricus vestiarius et alii quam plures. Actum anno domini M. CC. LX. quarto jn festo sancti Bartholomei Apostoli.
    Source Fulltext: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 324-325, Nr. 347

    Original dating clausejn festo sancti Bartholomei Apostoli

    Editions
    • Stülz, Wilhering 536.


    LanguageLatein
    Places
    • o. O.
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.