Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. LXXV. , S. 251
Current repository:
Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. LXXV. , S. 251

LXXV.
DE MORTE ADALOI.PHI ABBATIS.
Igitur post hasc Adalolphus, comes et abbas [pius, posteaquam 933- annis quindecim cenobio huic prefuisset ], in hoc ipso monasterio Sithiu egrotans, obiit anno nativitatis Domini dccccxxxiii., idibus novembris, sepultusque est in basilica sancti Bertini, in latere sinistro altaris sancti Martini capitanei. Inter reliqua autem donaría, dedit ad eundem locum calicem sui potus aureum et balteum ad calicem consecrationis dominici sanguinis faciendum; armillas autem suas sancto Audomaro ad patenam concessit faciendam. Dederat quoque antea eidem sancto Audomaro pallium quoddam, auro margaritis- que mirifice intextum; contra quod Arnulfus [inclitus marchisus et istius abbas conventus, frater Adalolphi jam mortui] alterum sancto Bertino concessit, consimili opere praecipuum. Post cujus luctuosum obitum, Arnulfus, frater ejus, abbatiam cum reliquo ejus comitatu recepit [ et ita ecclesia ista, pastore religioso viduata, a laicis mari- tatis, per modum hereditatis, est possessa].
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) LXXV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AbbayeDeSaintBertin/020a7b8e-790c-46aa-9dad-678d199a3bc7/charter>, accessed 2025-04-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success