Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. LXXIV. , S. 250
LXXIV.
DE ELEVATIONE SANCTI FOLQU1NI EPISCOPI.
Anno post hœc dccccxxviii. felicissimae incarnationis Jhesu Christi Domini nostri, tempore Karoli reclausi, indictione [., meus qui hoc ipsum scribo pater, Folquinus nomine, cum fratre suo, apparatu quo poterant, de regno Hlotarii hue adveniunt, sancti Folquini corpus, quod eo usque tempore terra tegebatur, levare cupientes. Erant enim utrique ejusdem beati viri carnali consanguinitate proximi. Postulata etiam a predicto comité et abbate Adalolpho licentia, ventum est ad sancti viri tumbam cum cereis et thimiamateriis et choro psallen- tium, elevaveruntque corpus idibus novembris, feria v., die illu- cescente; praeparaveruntque supradicti refectionem fratribus, prout poterant; vinum namque et omnia ad victum necessaria venientes
1 Post haec cod. Audom. addit quae sequuntur:
Nam, per legem celebrem, Negal hie libi terminis edem
Monacis sexum muliebrem, Sanclam, sanctorum
Quamquam diu vixit, Sic norma jubet monachorum.
Prefixo limite, dixit: Hie locus nunc ritum
Femina, fige pedem! Colit, a paire stabilitum,
PARS PRIMA. — FOLQUINI LIB. II. 141
secum detulerant. Quibus peractis, gaudentes ad propria suntreversi. Erant autem, isdem videlicet Folquinus et Regenwala, frater suus, filii Odwini, fdii alterius Odwini, qui erat frater beati praesulis Folquini. Pater autem ejusdem sancti episcopi dictus est Hieronimus; genitrix vero Ermentrudis est vocata.
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) LXXIV. , in: Monasterium.net, URL </mom/AbbayeDeSaintBertin/750ecbbd-bcf4-43ae-81a0-71aaf95f604c/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success