Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. LXXI. , S. 247
Current repository:
Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. LXXI. , S. 247


LXXI.
DE INCLUSIONS REGIS KAROI.I.
His ita patratis, praedictus Heribertus, omni dolositate plenus, post regem Karolum nuntios misit verbis pacificis in dolo, dicens se omnimodis penitere quod contra eum conatus fuisset agere; unde, si reverteretur, promisit ei regnum Francorum per omnia subjugare. Quod audiens Karolus, letus effectus, usque sancti Quintini Castrum, Vermandis, est reversus. Cui occurrens isdem Heribertus, introduxit cum in eundem Castrum, praeparavitque ei convivium satis lautissi- mum. Facta autem nocte, cum omnes vino sepulti quiescerent, prae- cepit Heribertus suis ut, habeuntes, omnia eorum arma tollerent, ne, in facto quod faceré cogitabat, haberentunde resistere possent. Orto igitur sole, accipiens regem, tradidit custodiae. Milites autem, cum, ad arma confugientes, non repperirent, ad propria dolentes repatria- verunt. Heribertus autem accipiens Karolum, duxit in castrum quod dicitur Parona Scottorum; eratque ibi sub custodia clausus usque
1 Deest nomen loci in Cod. Robertos vero alium quoque generum ha-
'Heriberlus II, comes Viromandensis, buit Radulfum, qui in locum soceri de- de quo sequenli capitulo sermo habetur. functi successif.
18
ad diem mortis ejus. Uxor vero ejus, regina, nomine Odgiva, ge nere transmarina, cum et ipsa multas insecutiones fuisset sub hoc tempore passa, filium suiim, Hludovicum puerum, ad Anglos direxit tuéndum; nam et ipsum querebant interficiendum. Regem igitur super se Franci statuunt Rodulfum quendam, pâtre Ricardo , genere Alvernicum. Sub cujus tempore Stephanus, Taruanensis ecclesiae epi- scopus, decessita saeculo; cui in episcopatu successit Wicfridus, hujus nostri monasterii Sitbiu prœpositus, anno incarnationis dominicae dccccxxxv., XII. kalendas julii, ab Artaldo archipresule consecratus. His diebus Northmanni, a Rotomago collecta multitudine navium, circunijacentia maris littora devastabant. Quod audiens Rodulfus rex, congregato Francorum cxercitu, contra hos in pago Taruanense pugnaturus accessit. Cognito hoc, Northmanni captivos, quos de di- versis locis sumpserant, jugularunt. Rodulfus autem rex, in monte qui dicitur Falcoberg insecutus eos, prœlium commisit, fugatisque eis, victoriam estadeptus, licet cum suorum máximo dispendio.
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) LXXI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AbbayeDeSaintBertin/a6ff8c37-5e77-4f89-a1ce-08b2e750a264/charter>, accessed 2025-04-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success