Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XXXIV. , S. 165
XXXIV.
DE MORTE HILDERICI, ET UNCTIONE PIPPINI , ET CETERA.
Non post multo autem tempore, antedictus rex Hildericus vitac ultimam claudens metam, Sithiu monasterio, in beati Bertini turau- latur ecclesia. Mortuo quoque prefato abbate Nanthario, Dadbertus in regimine successit in jam dicto monasterio. His temporibus Ste- phanus Romanus pontifex, per oppressionem sanctœ ecclesise, a rege atrocissimo et blasphemo et nee dicendo Ilatstulfo, ad domnum Pippinum venit in Francia, ubi aegrotavit usque ad mortem, et mansit aliquod tempus apud pagum Parisiacum, in venerabili monasterio
1 S. Dramni. S. Erlulfi. Warnk. 8 Warnk. legit, Berdberti; additque, S.
* S. Childebaldi. S. Gumbarii scavvini. Id. Gumarddi. S. Nordberti. S. VVidegrimo.
56 CHARTULARIÜM SITHIENSE.
sancti martiris Christi Dionisii. De quo cum jam medici desperarent, subito, inlerventu ipsius beati martiris, perrevelationem, curatus est, ut ipsius beati pontificis testatur epístola, quae etiam apud nos in beati Dionisii passione tenetur inserta. In qua revelatione ab ipso Christi martire ammonitus est, ut principale illud altare in sanctorum apostolorum Petri et Pauli dedicaret honore, qui etiam ei, cum prefato martire, in jam dicta apparuerant visione. Qui mox surgens sanus, indicavit régi predicto Pippino et suis obtimatibus, et implevit omnia quae fuerat jussus. Qui Christi roboratus virtute, inter celebra- tionem consecrationis prefati altaris et oblationem sacratissimi sacri- ficii, unxit in regem Francorum predictum florentissimum regem Pip- pinum et duos fdios ejus, Karolum et Karlomannum. Sed et uxorem ipsius incliti principie Pippini, nomine Berthradam, inclutam cycladi- bus regiis, gratia septiformis Spiritus Sancti, in Dei nomine, con- signavit, anno dominicas incarnationis dccliiii. Atque Francorum proceres apostólica benedictione sanctilicans, auctoritate beati Petri, sibi a Domino Deo Jhesu Christo tradita obligavit; et obtestatus est, ut nunquam de altera Stirpe, per succedentium temporum cur ricula , ipsi vel quique ex eorum progenie orti regem super se pré sumant aliquo modo constituere, nisi de eorum propagine, quos et divina providentia, ad sanctissimam apostolicam sedem tuendam, eligere, et per eum videlicet vicarium sancti Petri, immo Domini nostri Jhesu Christi, in potestatem regiam dignata est sullimare, et unctione sacratissima consecrare. Atque post haec isdem pontifex Romam reversus, Pippinus cum filiis suis totius Franciae monarchiam deinceps est adeptus.
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) XXXIV. , in: Monasterium.net, URL </mom/AbbayeDeSaintBertin/2d115784-7a8c-4137-aa84-9503b810702c/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success